Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De Sophoclis Philocteta.

(Jus mox Dicaearchi fragmenta absoluta editurus sim, nihil nisi opu- sculum inter illud majus opus elaborandum compositum iis, quae hoc anno de gymnasii nostri statu referuntur, praemitto.

Judicia de Sophoclis Philocteta in medium prolata tam vehementer inter se discrepant, ut quaestio hac de re nondum absoluta esse videatur. OQuamobrem haec non superflua esse spero ac viris doctis ita probari cu- Pio, ut me pro virili parte ad verum illustrandum contribuisse illi judi- cent. Neque vero mihi propositum est, ut de singulis hujus fabulae ve- nustatibus disseram, quas exponendas aestheticis quos dicimus relinquo, neque ut post Lessingium, Herderum, alios de clamoribus corporisque do- loribus in scenam producendis disputem, non quo illorum magnorum vi- rorum disputata Gruppio adstipulans despiciam, sed quod persuasum ha- beo, multa in hoc genere ab illis egregie et probabiliter disquisita esse, ex luminumque ubertate alium aliud nos docuisse. Sed haec sunt phi- losophorum; philologi est, praeter sermonem sententias aperire. Nunc au- tem sententiam principalem finemque hujus carminis explicare conabor, qua de re quamvis pauci loquuti sint, tamen alius aliam sententiam ex- Pprompserunt.

Negotium autem aliud mihi non datur quam ut exponatur, qualis hac fabula maniſestetur tragoediae species animis veterum informata. De eo igitur disputandum est, quod omnibus tragoediis commune est; quod proprium hujus est tragoediae sive argumentum enarrare in animum non induco, imo pono argumentum quam accuratissime notum esse. Quod du- bitationem habere non potest, quum rem ob animi nostri oculos, ut ita dicam, gestam habeamus, quare neminem ſugiet nisi caecum. Errant in tragoedia aliqua contemplanda qui aut notionem tragoediae generalem in

animis infixam non habent, aut praeter illam notionem aliam sententiam 1