DE SOoPHOCLEI INGENII PRINCIPIO.
Aa ingenium poëtae tragici penitus cognoscendum necesse est, principium, quo tra- goediae ejus nitantur, non modo in universum exponere, sed etiam ostendere, quomodo in singulis fabulis hoc ipsum principium sese explicaverit; in altera enim clarius ap- paret, quam in altera: exsistitque progressus quidam necessarius, sive ordo fabularum, ex ipso earum argumento petendus, quo quidem recte constituto, poëtae principium per diversos gradus primis ab initiis ad summum fastigium conspiciemus prolatum. Ordi- nem tamen illum Sophoclearum tragoediarum, temporis ratione neglecta, polliceri, no- vum sane et inauditum facinus videri poterit, cum disquisitio virorum doctorum, quo- nam anno unaquaeque tam exstantium, quam deperditarum fuerit conscripta, jure in nullius offensionem incurrat. Cum enim, ut queruntur, ex tanta copia numerus tam oxiguus ad nostram usque aetatem permanaverit, efficitur, ut perfecta et undique abso- luta descriptio afferri non posse videatur, quod deperditarum fabularum sedes vacuae mansurae sint. Verum enimvero, quamquam multas, atque adeo plurimas fato nobis abreptas esse constat, tamen existimo, superstites illas septem, pro optimis jam apud veteres habitas, penitus nobis Sophocleum ingenium cum in universum patefacere, tum praecipue diversos ejus gradus exhibere, ex ipsa dignitate et ordine fabularum perspi- ciendos. In iis autem, quae proponam, nego de tempore, quo singulae datae sint fabu- lae, praejudicare me velle, cum fieri possit facillime, ut quaedam, etsi prius scriptae, altiorem tamen dignitatis gradum consecutae sint, quam quae posterius prodierint. Ita- que argumentum ipsum unicam nobis afferet, sed eam solidam rationem, qua subnixi suum cuique locum assignemus.
Jam vero ipsum Sophoclearum tragoediarum principium optime apparebit, si cum reliquorum poëtarum tragoediis fuerit collatum. Tragicam autem artem Sophocles ab Aeschylo acceperat, Euripidique tradidit; et tribus illis posëtis tragoediae Graecorum fines continentur. Aeschylus enim rudibus ab initiis exorsus fundamenta jecit tragicae
4A 2


