Aufsatz 
De divina mundi Moderatione e mente C. Cornelii Taciti commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

40

Intelligimus ergo a Tacito veram divinatio- nis artem esse statutam, quae solummodo propter perversam hominum interpretationem in errorem ducat; neque eum veritatem in dubium trahere non tam propter publicam Romanorum religio- nem, quam e Stoicorum de mundo sententia.

LDnde igitur, quod videlicet error ſit prop- ter interpretationem, et in praesens non ani- madvertitur, cujus eventu postea tamen homines res, quae tunc eveniebant, neglectas habent pro monitu Deorum¹); quod cupidine ingenii humani libentius obscura creduntur ²), atque quod sig- nificatio hauruspicis Galbae tristia praedicit, Ocho laetum e contrariis et ex suis cogitatio- nibus prosperum interpretatur ³), evenit, ut Ta- citus non omnia, quae, qualiave vulgo, certis- que temporibus atque animi affectionibus crede- bantur, Habeat significantia. Quod quidem pa- tet ex sequentibus.

Sidus cometes effulsit: de quo vulgi opi-

nio est, tanquam mutationem regnis portendat.

1) Ann. XV, 84.In praesens haud animadversum: post

arma Juli Vindicis ad auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur.

2) Hist. I, 22. Cf. Hist. I, 10.

3) Hist. I, 27. Cf. Ann. XV, 34..