— 39—
modum humanum et auditam esse refert vocem: Tu es, Rufe, qui in hanc provinciam pro Con- sule venies. Quod fatale praesagium eum im- plevisse Noster docet*). Notat porro responsum, quod Chaldaei dederunt Agrippinae consulenti de Nerone fllio, ipsiusque praesagium ²). Con- ſeras etiam illa, quae Vespasiano ab haruspicibus ac Basilide sacerdote responsa esse refert ³), et quae Germanico 4). 581 Clarius expressit sententiam suam de vera divinandi arte, ubi refert, quae periti coelestium tulerint, iis motibus siderum excessisse Roma Tiberium, att reditus illi negaretur, unde exitii causa multis fuerit, properum finem vitae con- jectantibus vulgantibusque.„Mox, inquit Taci-
V tiS, patuit breve confinium artis et falsi; vera-
que quam obscuris tegerentur, nam in urbem non regressurum, haud forte dictum: ceterorum nescii egere, cum propinquo rure aut litore, et saepe moenia urbis adsidens, extremam senectam impleverit5).
1) Ann. XI, 21. 2) Ann. XIV, 9.
3) Hist. II, 78.
4) Ann. II, 14.
5) Ann. IV, 58.


