Aufsatz 
Quo die secundum Thucydidem bellum Peloponnesiacum inceperit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

cyclus Metonis institutus est, Gamelione incepisse, id quod falsum esse Idelerus docuit (Chronol. I p. 286 sqq.); inde factum est ut rationes Angli non conveniant. Nec quidquam novi Corsinius(F. A. ad eos annos) addidit. OQuod ut paucis absolvamus, haec compo- nimus: Sexto mense ante Plataeas tentatas ad Potidaeam pugnatum est. Plataeas autem urbem Atheniensium sociam Thebani quarto mense, ut probabimus, ante Olymp. 87,2 tentant, post eam incursionem Athenienses urbem eam praesidio firmant. Foedere incursione rupto bellum Peloponnesiacum incipit. Tum Lacedämonii in Atticam invadunt. Vid. ad Olymp. 87,1. Pugnatum est igitur ad potidaeam auctumno a. Chr. 432(non demum m. Novembri, ut Ullrichius De Interpret. Thucyd. p. 46 censet). Eodem Archonte, quo bellum Peloponnesiacum ortum esse Thucydides tradidit, Pythodoro. Diodor. XII, 37 ad Olymp. 87,1. Praegressa est autem pugnae ad Potidaeam consertae pugna Corcyraeorum Corinthiorumque. Thuc. I, 46 55. Vere. namque inter pugnam secundam Corcyraeorum et pugnam Potidaeatarum res longioris temporis per aestatem in Isthmo gestae sunt. Itaque secunda Corcyraeorum pugna evenit Olymp. 86,4, et duobus annis ante(Thuc. I, 31) i. e. Olymp. 86,4 prima Corcyraeorum pugna, quae item vere incidit aut saltem ineunte aestate. Thuc. I, 30 sq.: Toı ce Oνονετν ꝓπ‿μεεςσετο ueε τινν ναμκυμυσφνραραν εεεᷣοοv ig dem, A⁴ᷣνει os KXoolνοι πτεοαι⁶ινπταντ‿νϑέει αέαμνάννε »xēς να στοσσ‿ν 20ατοοπεσοεεοναo ea Awrl. 13 d⁴⁵οο τοοτσο dντιμαην εεινμμννε, T εα‿νs IJ7I dvε ναονσσeν oiuov. Nec aliter Diodorus nisi quod haec omnia Olympiade prius quam debe- bat gesta esse refert. Quo errore ductus pugnam ad Potidaeam bis memoravit XII c. 34 Olymp. 86,2 et c. 37 Olymp. 87,1. Videlicet eam paulo post Keowuoůd(Thuc. I, 56) et paulo ante bellum Peloponnesiacum(I, 117. II, 2) factam esse legerkt. Quae quum ipse quattuor aut quinque annorum intervallo disjunxisset, ex uno proelio duo fecit. Krügerus ad Clinton. ann. 435. Praeterea duo Samia bella Diodorus in unum conjecit. Vid. Krüger. ad Clinton. a. 440. Id. Stud. Histor. p. 208 sqq. Quo errore ejusdem aetatis res turbantur. Motus enim Corcyraeorum evenit non multis annis post secundum bellum Samium, quod Olymp. 85,1, sive anno post primum bellum Olymp. 84,4 gestum est. Thuc. I, 118: Merd zaıνα d(res Samias) ie yfyvsrai od ollos rαν νυσσσεον(Krüger. Stud. Hist. p. 218 sqq.) rd ποοιιmQεένα rd e Keorvoind auν HHotidxαxεᷣd. Taiõα O Suμααναα, dσœα ⁸επιαασν⁴αν 01 EnATvεe ⁶ει ε ν⁵ν Jouε τν ꝙ⁴α ‧μαρον, e&yveco sy εεν eνενοντειασ μἀνιιεσα uerεν ijq 2εέᷣνεο dα᷑eοσσεσ ν rije doꝝν* roν⁸ς ον τπέιαμο. i. e. Olymp. 75,1 87,1. Fortasse clariorem lucem afferent Marmora Bovillensia, de quibus vide Bergkii et Caesaris Diar. Antiq. 1845 Nr. 65 p. 518 sd. Doleo quod nondum ea edita sunt. His praemissis ad quaestionis cardinem veniamus.