Aufsatz 
Quo die secundum Thucydidem bellum Peloponnesiacum inceperit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

OQuo die secundum Thucydidem bellum Peloponnesiacum inceperit.

Thueydides, cujus accurata atque ad perpendiculum exacta narratio nunquam satis laudatur, aliis aliud belli Peloponnesiaci initium locis tradere videtur. Qua difficultate solvenda multi jam exerciti sunt, felici autem Krügeri conjectura et loci alterius emendatione quaestio nunc absolvi potest. Sententiam pro rei gravitate brevius ab illo viro clarissimo significatam liceat mihi pluribus argumentis et calculis deductis conſirmare. OQuod ut possim, quaestioni prae- mittenda esse videntur, quae ad belli Peloponnesiaci incepti tempus accurate definiendum apta paulo ante evenerunt. De reliquis vero belli causis vide cum alios libros tum Ullrichii Decretum Megarense, quae dissertatio prodiit Hamburgi 1838.

Olymp. 86,.4, Apseude Archonte, a. Chr. 432 vere et priore aestatis parte, anno ante bellum Peloponnesiacum haec evenerunt:

Post secundam pugnam navalem inter Corcyraeos cum Atheniensibus conjunctos et Corinthios statim Athenienses Potidaeatas Corinthi colonos suosque socios vectigales, quo- rum fidem suspectam habebant, jusserunt muros Pallenen versus destruere, obsides dare, Epidemiurgos Corinthios ejicere nec in posterum recipere. Perdiccas Alexandri filius Macedonum rex, qui quum antea Atheniensium socius et amicus fuisset, hostis factus erat, non solum Potidaeatas ad defectionem commovit, sed etiam Chalcidenses Thraciae finitimos et Bottiaeos. Idem Chalcidensibus persuasit, ut maritimis urbibus relictis et excisis Olyn- thum commigrarint et hanc unam urbem a mari remotiorem editoque loco sitam commu- nierint. lisdem pro patrio solo relicto agri sui Mygdonii partes circa Bolben paludem incolen- das dedit, quamdiu bellum contra Athenienses duraret. Thucyd. I, 56 60.

Diodorus XII, 34 illas res gestas Olymp. 86.2 adscribit. At, ut Dodwellus(Annall. Thuc. ad Olymp. 86, ¼) observavit, pessime. Nam inter primam pugnam Corcyraeorum et secun- dam duo anni integri ad bellum parandum intercesserunt. Thuc. I, 31: rOν Ʒν εννα̈⁶ν επαᷣνεσσ Td ud νηνꝙ»ανμαeνᷣeνeỹ(priorem) τν εσmτσεοο οi KoOνννι⁸ο- οεασmνκεκα⁴εοοοιο Prima autem pugna, ut paulo infra ostendam, Olymp. 86,2 pugnata est, itaque secunda demum Olymp. 86,4 incidit. Quum vero Dodwellus putaret annum Atticum ante Olymp. 87,1, quo anno