(Aam scriptionis evulgandae necessitas mihi esset imposita, utrum lingna ver- nacula usus cives meos Darmstadinos de rebus ad juventutis nostrae institutionem pertinentibus certiores facerem, an latino sermone cum viris doctis meum qualecun- que eruditionis specimen communicarem, aliquamdiu dubitavi. Ilabet nempe utra- que illa programmata scholastica scribendi ratio, quo possit defendi et commen- dari. Alteri pretium est, suas ipsius res curare, scholae, cui quisque operam navat, rationes quam accuratissime describere, quae laudibus ornentur in publicam lucem efferre, quae incommodis premuntur non dissimulare, ita optimi cujusque civis voluntatem rebus scholasticis conciliare, summos rei publicae magistratus prae- clare meritos rite praedicare, et suas muneris fungendi causas, vias, rationes omnibus probare. Quod officii genus a me quoque exspectari posse, dudum vidi, quippe qui alienigena hanc novam mihi patriam et publice docendi provin- ciam intima pietate colendam, hano vitae sortem summa religione prosequendam, hujus, quam expertus sum, fidei, benevolentiae, caritatis quasi pignora jam jam reddenda esse, probe intelligam. Sed reddendi profecto animus quidem et stu- dium adest, copia et facultas non adest. Ouo enim praeclariora sunt, quorum aliquem participem reddideris, eo magis crescit remunerandi diflicultas. Prae- clara autem hic esse video, quaecunque fere aut in oculos incurrunt, ant ser. mone et fama celebrantur. Est Princeps grandaevus, sub cujus auspiciis civita- tis nostrae conditio optime constituta, fines prolati, commoda mirum in modum aucta sunt, quem omnes sancto quodam amoris et pietatis sensu amplecti, quam laudibus decantatis efferre malunt, in quo, ut cum Plinio loquar, contemtor am- bitionis et infinitae potestatis domitor ac frenator animus ipsa vetustate florescit, nec ab ullis magis laudatur, quam quibus minime necesse est; est Prinoipis
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


