nia loquuntur? Plurimum igitur, si dicendum, quod res est, iis tribuendum judico,, quae auctores supra laudati de Romuli educatione ac disciplina se fando audisse affirmant. Saltem de eorum verisimilitudine qua ratione quisquam dubitare possit, ego
sane non video.
Quod cum ita sit, Romulum haud exiguum nobilissimorum corumque politissimorum civium numerum ad se allicere potuisse et revera allexisse exploratissimum mihi est. Namquc plures eo- rum, in quorum familiaritatem Gabiis se insinuasset, vel quodam animi desiderio ductos vel a Romulo ipso invitatos, Romam mi- graturos fuisse, magni operis societatem cum eo inituros, vix est, quod dubitemus. Jam vero, cum Gabiorum incolae, sine dubio ubiquc locorum in ipsius laudes effunderentur, ejusque nomen per magnam Italiae partem fama ferretur, quidni plures ex his re- gionibus, Romuli admiratione affectos, in novam coloniam profe- ctos esse putemus? Graecos vero cum constet frequentissimos tunc temporis in Italiam immigrasse, novas sedes quaesituros, quis non ul- tro concesserit, multos eorum Romam, cum conderetur, se contulissé? Nam a Graecis potissimum in ratione novae reipublicae describenda adjutum fuisse Romulum, alio tempore, cui id et reliqua, huc spe-
ctantia, reserventur, argumentis minime dubiis probabimus.
.... non ex ore plebejorum hominum, quos talia parum curare constat, sed ab ho-
nestioribus iisdemque certioribus viris, ea accepisse verisimile sit.
Q˖—fo—


