15.
20.
25.
30.
35.
40.
50.
— 26—
Cur cessant mimi? peragas, Atrida, parata Sacra! Agamemnoniden Eumenis atra premat! Quo ducit sacer arcus ovans? haec num fora nostis? Quorum hominum formas sella curulis habet? Anteferat lictor fasces solioque locatus Juridicus testes excitet atque reos! Purae sunt plateae; tectis obtenditur altis Insignis stratis arta crepido viae. Culmina praepandunt aedes, conclavia grata- Tecte circumeunt atria sola domus.
Haud mora, quae latuere diu valvae atque fenestrae Pandantur, noctem lux fuget alma nigram! Scamna decora, vide, circum sunt; suave renidet
Marmore conspicuum versicolore solum. Vivorum paries ardet splendore colorum, Peniculum artificis vix posuere manus. Picturas obeunt blandas encarpa jocosa Et pomo et vario flore repleta nitent. Plena canistra tenens Amor hic praetervolat ales, Hic genii gnavi flammea vina premunt. Exsultat baccha haec chorea, jacet illa sopora, Nec satiare potest lumina Faunus hians. Centaurum rapidum levis uno poplite nixa Concitat hic thyrso Bassaris usa gravi. Praecipitate moras, pueri! properate, puellae! Pulchraque Tusca rubro vasa replete mero! Nonne tripus hic stat pennatis Sphingibus aptus? Ite citi, pueri, subdite ligna foco! Imperitante Tito signatos sumite numos, Integris trutinam sumite ponderibus! Lychnucho pulchro flagrans infigite lumen Atque oleo nitido plena lucerna micet! Arcula quid servat? quid sponsus misit amatae? Auratum spinther, colla monile decens. Quin sponsam in thermas fragrantes ducite; fucus Hic est, hic vitro condita narda cavo. Festinate, senes! museo tecta verendo Librorum amplorum copia rara latet. Hic calamus scriptorius, hic cerata tabella: Integra servavit singula terra sinu. Apparentque Lares remeatque caterva deorum Cuncta; sacerdotes, accelerate gradum!


