Aufsatz 
Commentatio de veterum oratione translata sive figurata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

51

nova verba¹) et locutiones ²), novae structurae ³), novae deniqne similitudinum et trans- lationum species vel audacissimae, Graecis et antiquis Romanis aut ignotae aut etam improbatae, laboranti linguae succurrerent, illarum rerum fructus maximam partem periret. Quae novae locutionis necessitas, si antiquis scriptoribus minus imponebatur, at Sallustio. Tacito, Senecae, Tibullo, Propertio desiderari minime poterat. Sunt enim Sallustins et Tacitus, si magis res quam rerum species respicere velis, et Graecorum et Romanorum praestantissimi narratores, et ipse Seneca, qui propter nimias traductiones ac figuras male audit, nescio sane, cur propter nova sua itinera in tantam invidiam incurrerit. Qui ex sola antiquorum norma ac regula Romanorum scriptores dijudicant, sane Senecam ab ea regula degenerasse statuant necesse est, qui vero sub principatu non temere mutatas civitatis formas, sed necessariam quandam fortunae vicissitudinem generisque humani factum progressum esse sibi persuadent, vix Senecae scriptionem prorsus improbabunt. cujus propria ac singularis praestantia est, non universe loqui et generatim rem exponere, sed eam ab omni parte considerare et versare inque plurimas particulas secare, ita ut legentes non in externa specie acquiescant et orationis concimitate conformitateque teneantur, sed cogitationum quasi contortiones et commissuras introspiciant et ita ad veram et rectam perveniant rerum cognitionem 4). Quid quod etiam in Graecorum, qui sub imperatoribus floruere, scriptis illorum temporum ingenium deprehenditur? Quem- admodum enim jam olim Polybius a Romanis non solum complures locutiones, sed ab

1 .

¹) Illud Romanorum studium, pro verbis sumendi substantiva et adjectiva, apud posteriores etiam magis viguit. Sic apud Senecam inveniuntur invulnerabilis, incomprehensibilis, substantia, in- fragilis, rationalis, corporalis, incorporalis, imperpetuus, indeclinabilis, praece- ptivus, contemplativus, activus, satageus, perpessicius, praesumtio.

²) Argenteae aetatis locutiones majorem ostendunt varietatem et subtilitatem, ut notiones accuratius deftniantur earumque notae magis appareant.

³) Structurae mutationes praecipue ad genitivum et ablativum, tum ad participia et infinitivum pertinent. Cf. Bernhard. I. I. p. 125.

¹) Talis Senecae censura, quae omnes et singulas hujus scriptoris pertentet partes, nunc maxime desi- deratur, ex qua fieri non potest, quin permagnus fructus etiam redundet in aequiorem illorum

temporum aestimationem. Cf. Allgem. Litteraturzeitung a. 1840 mens. Sept. p. 61. 7*