50
calamistris inusta ¹), ad quam adamandam et tuendam praeterea Rhetorum scholas et um- bratilem illam doctrinam, perversam juventutis educationem, oblivionem antiquae disciplinae. morum corruptelam, nimis quaesitam ac tersam in circulis sermoniis elegantiam, animos ser- viles ad blanditias et assentationes factos, Panegyricorum scriptores, figuratas controversias, quae hino ⁊ενασρσάses et alocueig, illinc suρσρmGwνν et vrouοοοιν sive Icοmεινειιιι refertae erant, multitudinis aures, olim quidem teretes ac religiosas, jam vero a mascula et gravi oratione prorsus desuefactas ²), permultum valuisse, quis est, qui eat infitias? At vero non ex his solis causis major ille Romanorum in dicendo cultus profectus est, sed adjiciendum videtur quartum argumentum idque longe gravissimum. Quemadmodum enim Romani in una civitate sua omnes Graecorum in rebus publicis et constituendis et perficiendis voluntates et studia, pugnas ac seditiones ostenderunt, ita ut popnlare imperium, optima- tium dominatum, principatum denique, circa quas reipublicae formas omnis totius Graeciae vertitur historia, per breve temporis intervallum viderint, sic et in lingua sua, si non Fexterna specie, at certe re, ad altiora sese extulisse censendi sunt. Quapropter illam Latinorum indolem, qua a Graecorum innata simplicitate et naturali quodam in loquendo candore desciverunt, et contra eas orationis veneres, quae ex imaginibus et verborum immutationibus nascuntur, ardenter amplexati sunt, dave putes prorsus fuisse vitiatam ac depravatam, imo vero, quum omnino Romani non sensibus obsequantur, sed menti obtemperent, ii scriptores, qui translationibus creberrimi sunt, nisi id genus ostentationis causa sumserunt, non statim sunt repudiandi aut etiam detestandi, id quod a viris doctis saepe factum videmus ³). Tantus enim paulatim factus erat gestorum factorumque cumu- lus, tanta coacervata notionum copia, tanta denique sensorum ac cogitatorum in linguam inducta multitudo ac varietas, mox insuper sacris Christianis maximopere aucta, ut, nisi
¹) His calamistris fucoque jam Maecenas, Gallio, Cassius Severus conspicui fuerant. Senes. Ep. 114, 3
2
²¹) VäG. Dialog. de orat. c. 26.
²) Ipse Tacitus suam aetatem non prorsus despicatui habuit, quippe qui ita A. 3, 55 disserat:„Nisi forte rebus cunctis inest quidam velut orbis, ut quemadmodum temporum vices, ita morum vertantur: nec omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis et artis imitanda posteris
tulit. 1eA nmnod


