Aufsatz 
Commentatio de veterum oratione translata sive figurata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Aristoteles autem translationi haec ipsa subjungit. Postrema verba non du- bitaverim ad nostrum Aristotelis locum referre, quum neque in ejusdem Rhetorica neque in Poetica immutationis praeterea mentio injiciatur. Quae si probabiliter disputata sunt, comprehensio sive intellectio primum et secundum, immutatio tertium sibi vindicat locum. Ejus species alii aliter recensent, dum modo duas, modo quatuor, modo quinque, alias sex, alias denique, ut auctor ad Herennium, septem coustitunnt traducendi causas. Haec sunt illius rhetoris ¹4) de eroνuutg verba:Denominatio est, quae a propinquis et finitimis trahit orationem, qua possit intéelligi res, quae non suo vocabulo sit appellata. Id aut ab inventore conficitur aut ab invento, ut si quis pro Libero vinum, pro Cerere frugem appellet: aut ab instrumento dominum aut id, quod, ſit, ab eo, qui facit aut si, qui facit, ab eo, quod fit. Ab eo, quod continet, id, quod continetur. Ab eo, quod con- tinetur, id, quod continet. Praeter has immutationis species insuper alias permultas co- gitari posse, et per se patet et ab Auctore ad Her. disértis verbis indicatur, ideo quod plena consuetudo est non modo poetarum et oratorum, sed etiam quotidiani sermonis hujus- modi denominationum. Jam si- quis et hos et ceteros Veterum de immutatione et intelle- ctione locos excutiat, in aperto est, grammaticos rem non ita confecisse, quin nonnulla illorum troporum genera inter sese commutentur ae prorsus confundantur, adeo ut modo synecdochae modo metonymiae perhibeantur subjecta esse, de qua tamen sententiarum discre- pantia hic non attinet uberius disputare. At simul nos fugere non potest, in lata illa, quam grammatici invenerunt, immutationis definitione, complures alios tropos delitescere, etsi Veteres de iis alieno interpretati sunt loco. Primum enim iis, quae modo de immu- tatione ex Veteribus amotavimus, antonomasia ²) comprehenditur, qui tropus aliquid pro nomine ponit, sive est epitheton, ut in vocibus Tydides, Pelides, sive ex his, quae in quocunque sunt praecipua, ut in ..... Divum pater atque hominum rex: sive ex factis, quibus persona signatur, ut in

.... Thalamo quae ſixa reliquit Impius.*)

¹1) L. 4, 32; cf. de hoc tropo Mützell. I. I. p. 14 sdd.

²) Cf. Quint. 8, 6, 29.

³) Eodem ea vocabula pertinere, quae aut planditiarum loco aut conviciorum in Veterum scriptis legan- tur, vix est, quod moneam. IIlae sunt pauciores, ut lux, lumen, oculus, vita, deliciae, horum tota silva est et apud Graecos et apud Romanos. Quae imprimis apud comicos et Ciceronem invenio,