Symbolae criticae
ad Epistolarum quae Platoni vulgo tribuuntur secundam.
— 0ö—
Jam abhinc sex et viginti annos, quum sodalis sesem seminarii philologici Gissensis, critices tiro- cinium ponere coeperam in XIII Platonis Epistolis, a viris doctis parum adhuc pertractatis. Studiorum horum primitiae prodierunt Gissae a. 1828 apud Heyerum. Quas quum viris doctis non displicuisse intellexissem (eæ Ephemeridibus scholaslicis Darmstadinis a. 1829, II, no 59 et ex VIIe sSection du Bulletin uni- versel. no 6, Juin 1829), Epistolam crilicam de VIIma et VIIIva earundem Epistolarum subieci, Fy. Osanni praeceptoris pie colendi nomine inscriptam, in iisdem quas modo nominavi Ephemeridibus(a. 1829, II, no 139) editam. Postquam haec studia multos annos omisi, aeque cladibus domesticis ac multifariis et laboris plenissimis negotiis distractus; ad ea re- versus sum iamque in lucem proferre in animo est quae adnotavi ad secundam Epistolarum Platonicarum, post- quam primam excussi in Specimine quod supra me- moravi crilico. Sed priusquam has Symbolas crilicas quantulascunque expromam, praemittendum esse videtur,


