— 14—
Men. 210.
Glandionidam suillam, laridum aut pernonidem Aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum.
Hanc codicum lectionem L. Schwabe docta disputatione(Jahn. Ann. 105, 408— 412)
ita mutavit: glandioniddam suillum aut laridum pernonidam' etc.
Sed primum non satis probavit laridum adiectivum esse, deinde pro nihilo fecit, quod librorum memoria non aut laridum sed laridum aut confirmatur, denique non explicavit, cur in eisdem libris pätronimicum comicum prius in-dam, alterum in-dem desineret. Has difficul- tates omnes sublatas esse credo hac correctione:
Glandionidem aut suillam, laridum aut pernonidem.
Nam illud iam P. Langen(Phil. 33, 709) recte observavit, laridum et pernam res inter se diversas esse. Sed eodem prorsus modo et propinqua et diversa tamen sunt glandia et suilla. Cf. interpr. ad Capt. 903.
Men. 216. 2. 7 2 Saquere tu me. ELigo hercle vero te æt servabo et te seoquar.
Pronomen te cur repetatur quia nulla esset causa, Brixius proposuit te serrabo usque et sequar, Ussing lectionem codicum deteriorum tisequar ita correxit ut insequar scriberet. Sed ut hoc a ratione loci abhorret, ita illud nimium a tradita scriptura recedit. Utramque in partem accommodatum mihi videtur: te et serpabo et consequar; cf. Amph. 880: Mercurium iussi me continuo consequi. Truc. 512: conseguere atgue illam saluta et grätulare illie. Soquor.
Men. 242.
Ergo istuce qucæro certum qui faciat mihi, Cui sese dicat scire, eum esse emortuum.
In cod. A legitur qui id, in C quid, denique in BD qui. Antiquissimam igitur lectionem esse qui id negari non potest nec fäcile credetur, quod Brixius autumat, id explicandi causa, quasi deesset obiectum, additum esse. Obiectum enim ipsum tam manifestum erat, ut qui ali- quid adderet illud utique animo comprehendere et oculis videre posset. Accedit quod etiam Pseud. 599 certum qui id mihi faciat in BD abiit in quid mihi faciat, denique in Z qui mihi faciat legitur. Relinquitur igitur vetustissima lectio ad explicandum. Atque illa facile stare potest, si pro istuc scribas istum.
vrgo istum qucero, certum qut id faciat mihi, mui sese dicat scire, eum esse emortuom.
Etenim ista sententia optime congruit cum eis quae antecedunt verbis: Si quidem fratrem ipsum invenire me posse nulla iam spes est, restat, ut eum inveniam, qui mortuum illum esse pro certo mihi adfirmare possit.


