47
legati. Quae ibi et Graeci et Latini suo quisque sermone usi disputarunt, ea unus interpres communis ⁴⁴) explicavit, Molaus Secundinus ³⁶) Euripontinus, ut ipse se appellat, sive Euboicus. Is scabello quodam inter concertantes disposito sedens 48),„es — graeco sermone— expositas verbis latinis et quidem gravibus et facundia plenis illico proferebat, a sensu et sententia in nullo divertens— pariterque latina lingua— eæxposita in graecum convenientissime referebat;— cuncta namque in graecum et lati- num prolata sunt interpretis organo.— Aderant ex Latinis plurimi, qui graecis literis eruditi de fida translatione judicium dabant vel ipsi graeca ab iis prolata latine con- vertebant, ut Andreas Rhodi summus sacerdos ⁴⁶⁴); aderant et Graeci, qui linguam latinam callebant, Bessarion, tunc archiepiscopus Nicaenus, et Dorotheus metropolita Mitylenaeus ⁴⁷⁶); aderant denique tres notarü constituti pro qualibet parte, qui omnia gesta in latino et graeco fideliter conscribebant 41¹)y. Jam duo nobis supersunt exempla actorum, alterum ab Andrea de sancta Cruce, patricio et consistorii advocato ⁴⁷²), qui notarii munere fungebatur, latine scriptum ²²³), alterum graece sine notarii nomine ¹*¹⁴). Utrumque in singulis tantum partibus inter se congruunt; utrumque enim est retracta- tum, ita ut acta concilii, qualia notarii scripserant, pro fundamento quidem ponerentur, sed a latino certe scriptore in novam formam 47⁵) et in alium ordinem ¹⁴²⁶) redigerentur. Alia sunt omissa ⁴⁷), alia addita ⁴˙⁵), alia omnino pro partium studio a Graeco potissi- mum mutata ⁴⁷⁵⁹). Ut interpretandi ratio cognoscatur, concilii decretum(ö9ov sive defini- tionem), in quo omnes et Latini et Graeci consenserunt, prius*³*) latine lectum ab Juliano cardinali, postea graece a Bessarione*³¹) et editum Non. Jul. MCCCCXXXIX elegi.
*²6) Ita dicitur ab Juliano aequali in Concil. general. Colet. Tom. XVIII p. 540. ldem jam in con- cilio Basileensi MCCCCXXXI munus interpre- tis administraverat.
*2) Colet. I. l. p. 539. Alii eum Sagudineum, Sa- gundinum vel Saguntinum nominant; cf. de eo Gerium Append. ad Caveum T. II p. 148, Ou. din. I. I. T. III p. 2581, Saxii Onomast. liter. T. II p. 422, Fabric. B. Gr. T. XI p. 294 sd. et p. 705, Schoell Gesch. d. gr. Lit. T. III p. 524 et Dissert. supra l p. 30 et 32. S
*) Acta concil. Ferrar. apud Colet. I. l. p. 9413 cf. et p. 843.—
**) Is comparat genitivum Graecorum cum ablativo Latinorum(Colet. I. I. p. 121) et interpretatus est Maximi epistolam graecam ad Marinum, sed ea de re vituperatus a Nicolao Secundino; cf. Colet. I. 1. p. 128.
*0) Colet. 1. 1. p. 21.
**1¹) Fontinus de Valleresso apud Colet. I. I. p. 843.
*7²) Colet. I. I. p. 906.
4²8) Continet Graecorum dicta ea interpretis organo (Colet. I. l. p. 941) et legitur apud Colet. 1. I. p. 845 sqq. 3
*1⁴) Legitur apud Colet. I. I. p. 5 sdq.
47⁵) Latinus dialogi forma est usus.
42⁰) Cf. Colet. I. I. p. 918 not.
*) A Graeco, cf. Colet. I. l. p. 968 et p. 1005; a Latino p. 1099; exemplum latinum omnino uberius et integrius esse videtur.
4*³) A Graeco exhortatio Josephi patriarchae apud Colet. I. l. p. 20 et not. p. 931.
*⁰) Acta apud Colet. I. I. p. 1059.
³⁰) Sic et papae decretum prius latine est lectum; cf. Colet. I. I. p. 21.
*u) Colet. I. l. p. 521. Decreti bulla fuit seripta in latino et in graeco, in una charta; in medio charlae, videlicet per longitudinem char- lae, erat uma linea, sicut fit in quinternis, in guibus scribuntur jura; of. Colet. I. 1. p. 1188.


