Druckschrift 
4 (1852) Particula IV
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Legum ordo alius est in graecis atque in latinis; nam XIX tituli, qui in latinis initium libri tertii constituunt, in graecis librum secundum claudunt. Tum graeca in singulis partibus abhorrent a latinis, ita ut alii tituli aliter vel conjuncti(I, 40. 41. 70. 71), vel disjuncti sint(I, 14. 50. 61. 91. III, 4. 19. 49. 54), alii latinis constrictiores et bre- viores(I, 60. 61. 62. 66 aliisque locis); quin integri tituli in graecis desunt(XXXIV in libro primo, IIl in secundo, X in tertio). Porro constitutiones graecae plures habent rubricas quam latinae; sed hae nomina regum legislatorum in fronte gerunt; praeterea rubricae graecae a latinis multum recedunt, et in constitutionibus graecis non modo nomina regum interdum absuntz¹⁵³³), sed etiam in rebus ipsis compluria inveniuntur diversa. Jam quum constitutionum latinarum neque: archetypum neque exemplar descriptum supersit, editiones ¹⁵*) vero fidem criticam non habeant, quae- ritur, quali convertendi ratione usus sit interpres graecus, et num sit fide dignus. Montfaucon ¹³⁶) et post eum editor constitutionum recens ¹⁶⁹⁸) graeca pro recensione potius retractata, quam pro interpretatione habenda esse censent, sed minus recte. Constitutiones enim latinae, praesertim quum aliae episcopis summis clericisque ¹⁴²) displicerent vel non satisfacerent, aliae ad civitatem melius ordinandam ²⁴³) non suffi- cerent, cursu temporis et usu quotidiano paullatim immutabantur, ita ut novae adde- rentur, antiquae vel interpretamentis additamentisve aliis augerentur vel iis, quae antiquata erant, omissis conciderentur. Tum ex initio, quod supra legitur, et ex multis titulis, qui ad verbum translati sunt, colligas necesse est, reliqua quoque accurate presseque reddita fuisse, sed latina aliter paullatim conformata ad nos pervenisse. Quam rem confirmant fragmenta latina libri augustalis, a Ludov. Beihmanno in codd. Nr. 274 et 405 montis Casinensis reperta, quorum verba et res et ordo legum cum graecis prorsus conveniunt ¹*). Itaque quod jam editor constitutionum regni utriusque Siciliae Praef. p. VII de pretio hujus conversionis jadicaverat, graeca verba, ubi recto stet titulo sententia, lucem quam maximam latino contextui praebere, id auctoritate gravissima Savigny ¹³5) confirmatum nobis quoque placere mirum videri non debet. Graeca enim fontem unum et genuinum legis augustalis restituendae exhibent.

Theologi tunc vel parvam vel nullam habebant latine scriptorum notitiam; nam

ss) Ita nomen Rogerii in B,'(cf. III, 4) et Gui- ad Graeculi cujuslibet libidinem, licet ad lielmi in I, 26(cf. III, 57). Regis nulum, omnia fuisse transscripta.

1⁴²) Cf. 1, 33. III, 28. 29.

¹³) Eo spectant pleraeque constitutiones novae libri primi.

13*) Melior esse fertur Lindenbrogiana ex codice nunc deperdito evulgata; Neapolitana(1786) se-

quitur editionem primam anni 1475. 1e.) Savigny I. l. T. VII p. 68.(Ed. Il)

142) l. l. p. 419. Aestimo igitur graecas(constitutio- ¹) l. l. Diese Bruchstücke begründen für den nes) Post latinarum primam editionem faclas, griechischen Text in allen seinen einzelnen auetas inter dum, ut fleri solet, nonmunduam Theilen den Vorzug vor unserem lateinischen mminutas el aliam in formam deductas fuisse. und unbedingt den Werth ursprünglicher Aecht-

1*) Praef. p. VII. Patet non zard eker, sed heit.