Dissertationis
de latine scriptis, quae Graeci veteres in linguam suam transtulerunt,
particula quarta.
Postquam dissidia Latinorum et Graecorum ex seculo nono adeo creverunt, ut omnes Latinorum basilicae Constantinopoli clauderentur ¹), quamquam ex more antiquo Imperatori latinae laudes et in ecclesiis graecis recitabantur latinae lectiones²), unde- cimo demum seculo commercia inter Romam et Constantinopolim de rebus sacris denuo institui coepta sunt. Leo enim IX, summus episcopus Romae, ut pacem ecclesiae la- tinae cum graeca conciliaret, anno MLIII Humbertum et Petrum et Fridericum legatos Constantinopolim una cum epistolis latine scriptis ad Constantinum Monachum ³) Impe- ratorem et ad Michaelem Cerularium ⁴) patriarcham Constantinopolitanum misit. Qui quum in monasterium ³) Studii intra urbem Constantinopolim advenissent, Humbertus ¹) contra calumnias Graecorum in Latinos jactatas, inprimis contra Michaelem, qui ecclesiae romanae auctoritatem imminuere atque pontifici romano dignitatem detrahere studebat, apud Imperatorem multa egit et Dialogum inter Romanum et Constantinopolitanum latine scripsit. Is Dialogus, qui latine superest“), una cum iis, quae Humbertus cum Impe- ratore transegerat, jussu Constamini ex latino in graecum translatus et apud Graecos evulgatus et servatus est³); sed Graeca interciderunt. Idem Humbertus anathema sive libellum de Michaele excommunicando scripserat, quem Paulus et filius ejus Sma- ragdus interpretes Latinorum ⁹) injussu Imperatoris, ut videtur, graece converterunt
¹) Leonis IX Epist. I apud Coletum Concil. gene- ral. T. XI p. 1336.
¹) Leonis IX Epist. I. l. p. 1333.
²) Apud Colet. I. I. p. 1350.
*) Apud Colet. I. I. p. 1319 et p. 1349.
²) In eo fortasse lingua latina utebantur; Nicetas certe Pectoratus, qui tunc libellum contra Hum- bertum sive contra Latinos latine scripsit, mona- chus fuit ejus monasterii; cf. Baron. Annal. eccles. Tom. X p. 706 et Saxii Onomast. T. II p. 181.
Dissert. IV.
*) Cf. de eo Fabric. B. Gr. T. XI p. 483 Harl. et Saxii Onom. T. II p. 180.
*) Ex codice Vaticano apud Baronium I. I. p. 683.
²) Baron. I. I. p. 213, qui Leonem Ostiensem affert testem; of, et acta, quae ab Humberto ipso scripta esse dicuntur, apud Baronium I. I. et apud Coletum I. I. p. 1360.
*) Baron. I. I., Colet. I. I. p. 1361 et Sigebert. Gem- blac. de script. eccles. c. 151.


