— 15—
faganon. 93, 7: fagonode thes siu iro barnes ford bruban mosti.
hreuuan. 26, 17: nu latad an euuan modsebon euuar selboro sundea hreuuan ledas that gi— fremidun. Hoc ipso loco iuxta genitivum accusativum videmus, solum accusativum 144, 17; 153, 3; 157, 5. Mirum, hoc verbum, quod etsi in impersonale quod vocant et formam medii conversum apud Romanos et apud nos genitivum habet, a Nostro, qui tantam genitivi ubertatem praebet, magis pro verbo activo accipi id- eoque accusativo iungi.
sehan. 145, 17: ni seh thu mines her fleskes gifories. 150, 6: menes ni sahun. 157, 13: thu sahi thi selbo thes. In- solita sane elocutio, verum ea, unde insigni perspicuitate na- turam genitivi subiectivi et modum, quo ex eo obiectivus ca- sus procreverit, perspicere possis. Quum enim apud omnes gentes, quod ego scio, pro verbo transitivo quod dicunt ac- cipiatur 0 videre, in nostro libro intransitivi partes agit, ita ut apparcat, ea, quae oculis obversentur non cerni tantum, quasi vita et vi in nos ipsos carentia, sed penetrare in inti- mum cor, trahi in internum pectoris sensum; iam quae ita cernuntur, non possunt non curae nobis esse, et hunc sensum, aperte obiectivum, loco laudato: thu sahi thi selbo thes inesse intelligimus. Similia non praebent ceterae linguae.
ultanian. 97, 5: ferahes ni uuandun lengiron libes. 9, 13: ni uuanda thes mid uuihti that iru that uuif habdi cet. Reliqua huius formulae specimina habes 42, 20; 57, 4; 68, 17; 80, 15; 97, 5; 121, 16. Et hoc verbum, quod genitivo donatum videmus, e subiectivo sensu in obiectivum transire


