21
parte lacuna per plures paginas pertinens. Jacuerat codex in loco humido, quo factum est, ut pars quaedam computruisset; haec sarta est postea a manu recentiore, non inficeta illa quidem, minus tamen eleganti quam vetusta.
Habet codex capitum numeros in margine e vetusta distributione, quae capita signata erant literis alphabeti majoribus A B I' etc. Habet para- graphos, sed diverso modo divisas atque in Aug. 1, quas Reiskius in Edi- tione signo§ indicavit.
Habet denique egregium indicium vetustatis, quamquam in recentiori- bus quoque nonnullis codicibus inventum: in clausula orationum, non tamen omnium, sed eorum tantum, quae primam et secundam classem e distribu- tione Wolfiana constituunt, indicatur antiquus numerus 100 Griνπιν i. e. non linearum, sed commatum sive versuum, in quales v. c. distributa sunt sacrorum Bibliorum capita.„Qua de GreZosroig(in Demosthene etiam exscribendo, D. Hieronymi testimonio, ab antiquis servatà) egregie post alios disseruit Frater Gabriel Fabricy O. P. in Diatriba, qua Bibliographiae an- tiquariae et sacrae Critices capita aliqua illustravit Sect. VI.“ Sunt Jacobi Morellii verba in Biblioth. S. Marci Msta Graec. et Lat. p. 289. Hiero- nymus quum primus apud Latinos interpretationem Veteris Testamenti in versus diviserit, suam rationem defendit exemplo orationum Demosthenis et Ciceronis eo more distinctarum. In Praef. ad translationem Jesaiae:„Nemo, inquit, quum Prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos existimet apud Hebraeos ligari etc. Sed quod in Demosthene et in Tullio fieri solet, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa et non versibus con- scripserunt, nos quoque utilitati legentium providentes interpretationem no- vam novo scribendi genere distinximus.“ Vid. Vales. ad Euseb. Hist. Eccl. Lib. VI cap. 16 p. 118.
Versuum numerus in Bavarico siglis indicatus est, sicut in Marciano F Bekkeri, quocum antiquissimo(Saeculi XI) prorsus conspirat. Quod quum e varietate lectionis utriusque collata dudum vidissem et jam in Editione


