Aufsatz 
Notitia codicum Demosthenicorum : Notitia I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

Praef. I. c. Hardt. Catal. Bibl. regiae Bavar. Vol. I p. 482 sq. Accura- tissime a Reiskio descriptus Praef. Vol. I§. 19 et§. 28:Non est opti- mus, inquit, neque de pessimis, lectionem plerumque Praefert Aldinam; sed hoc in illo codice est egregium, quod refertus est varietate lectionum super versus et in marginibus scripta, spissius initio, rarius circa finem. Qua in varietate haud raro lectiones reperi nullo alio in codice a me deprehensas, easque non contemnendas. In una praesertim oratione(uon succurrit mune qua) ab aliis omnibus discedit mirificum in modum, plenior est, testimonia dat integra, quae nostris vulgaribus libris desunt, ut plane ex alio fonte manasse videatur haec oratio quam vulgares Editiones. Fatemur nos eam orationem non invenisse et ne intelligere quidem, quaenam ea sint testimo- nia. Sed fortasse nihil aliud in hoc loco Praefationis Reiskius dicere vo- luit, quam quod in epistola citata:Reperi in Bavar. quam plurimas ele- gantissimas verissimasque lectiones et non semel integros versus, qui- bus vulgati libri carent. Neque vero, id quod ibid. Reiskius affir- mavit, collatus est is codex ab eadem, quae exaravit, manu cum vetustiori- bus codicibus, sed descriptus est de eo codice, in quo varietas illa optima jam addita erat.

Plerumque plena et explicata dat vocabula, sine apostrophis contra duam Augustanus primus, qui apostrophos amat, ut roνπν οτ pro Bava- rici roꝰo od'rog. nam saepe hic dat obrag cum g etiam insequente consona. Attamen etiam Bavaricus, v. c. Olynth. I. init., 0 00rGσ%.

Scholia sunt duplicis generis, alia vetustiora alia recentiora. Quorum quae vulgo nota sunt, hic multo emendatiora leguntur; inedita Reiskius in Oratt. Grr. Vol. II publici juris fecit. Recentiora ad duas orationes: de Cor. et de fals. leg. a Moschopulo, ut Reiskio videtur, profecta, et indigna qui edantur. Sed hac in Parte, quae istas duas orationes continet, codex usu maxime est detritus, propemodum laceratns et obscuratus, ut paene dilabatur prae vetustate et manuum sordibus. Tanto mundior est pars posterior, in qua sunt causae publicae et privatae. Sed ingens est in hac