Aufsatz 
Notitia codicum Demosthenicorum : Notitia I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Phil. I, Pac., Class., Synt., Megalop., Rhod., Phil. II IV, c. Epist. Phil. omnes cum expositione Ulpiani., Halonn., pro Diopithe(Chers.), c. Audrot., Coron., fals. leg., Lept., Mid., Aristocr., Timocr., c. Conon., c. Aristog. I II, adv. Callicr., c. Aphob. I II, c. Onet. I II, adv. Pantaenet., funebr., Foed. Alex., pro Phormione, adv. Dionysiod., adv. Boeot. I, c. Neaer., amator., adv. Boeot. II, adv. Nicostr., adv. Spud., Coron. trierarch., c. Olympiod., Eubulid., Nausim. et Xenopith., Zenothem., Apatur., contra Phormion., Lacrit. Praeeunt singulis fere orationibus argumenta Libanii et Anonymorum, ut in editis. Scholiis quoque nonnullae instructae sunt, quae omnia fere inter Parisiensia a Morellio vel Bavarica a Reiskio vul- gata sunt. Continetur etiam Lysiae funebris. Vid. Zanetti et Bongiovanni Ca- talog. praeside Theupolo Graeca D. Marci Bibl. Codd. Mst. a. 1740 p. 202. in Montefalc. Bibl. Bibl. Vol. I p. 470 ex Indice Cardin. Bessarionis 5. A.

Illa copia Pithoeana ex Aldino Bodleiano in duas Wolfianas ab eodem Askewio ex haereditate Taylori Reiskio traditas tränsportata est in Basi- leensem a. 1572, et in Francofurtanam a. 1604. In Prancofurtanae prima pagina hoc manu scriptum est:In margine cod. orat. Dem. Venetianae edit. 1504, qui in Bodleyana Bibliotheca jam reservatur, lectiones, quae sequuntur, variantes manu egregia, forte Petri Pithoei, cujus nomen in fron- lispicio apparet, scriptae reperiuntur. Hoc exemplar nunc possidet Rüdi- gerus Bodleianum nominans. Vid. ejus Praef. Vol. II. p. XIII. In altera, dico Basileensem Editionem, idem fere scriptum legitur, addita hac clausula:Ita apographum D. Hudsoni, a quo ego.

Ex eodem codice Marciano ornatus est liber Lessingianus et partim Meimaranus, de quibus infra, in cap. de codd. Reiskii.

Itaque omnes ü libri aut potius varietas, qua margines eorum ornati sunt, pro una Marciani auctoritate valere debent illius quidem boni, nec ta- men optimi codicis. Nos quem descripsimus Lindenbrogianum unum in annotatione critica nominamus, ubi eadem dat, quae reliqui; sin minus, Ap-

pendicem Francf. aut Aldinam Tayl. aut alium citamus, qui casu quodam lectionis auctor est.