8
—
rate adpinxit; Lambinus si(quod post orationem fals. leg. raro fit et post Leptineam etiam rarius) varietate marginem ornavit, non semper prodidit auctoritatem, scilicet nonnunquam ex Indicibus illis petiit et ex Obsopoei castigationibus lectiones, rarissimas e codicibus Parisinis, nec nisi ex ʒχ et s ut videtur non ab ipso, sed etiam a Morellio haustas. Vid. Benenati Praef. Indlicem vero Lambinus novum apposuit refertum partim conjecturis suis partim typothetae corrigendis erroribus partim lectione Aldinae et Felicianae.
De Codicibus Norellii.
Parisinis regiis.
Codices, qui Morellio a,/dsCi signati ad manum fuerunt et adhuc Parisiis in Bibliotheca regia conservantur, Taylorus secundum antiquum Ca- talogum in Montefalconi Bibl. Bibl. significavit et ex errore calami alium codicem atque Augerus qui recentiores numeros adhibuit. Ille enim« dicit esse Cod. 2190.(%, 2189.„, 2270(voluit fortasse 2770). elicere non potuit.*, 2188. C, 3276. y, 2772, de quo dubitat. 9, 2187. At quum ipse Taylorus eos codices nunquam viderit(cf. ejus annot. ad Cor. p. 278, 7 R. et ad Lept. p. 461, 14 R.), sed„descriptionem a viro doctissimo acceperit“, ut videtur a Richardo Ellisio, qui Aeschineos codices Parisinos ei exploravit, quumque eosdem tanquam alios codices secundum recentiores numeros e Catalogo typis descripto afferat(Prolegg. ad Dem. in Reisk. Orr. Grr. Vol. VIII p. 700), etiam codicem indicet, qui St. Patrum opera, nullas Demosthenis orationes contineat, Augerus vero suis oculis inspexerit et ad edendas orationes usurpaverit, huic fidem habemus, eoque majorem quod Augeri judicium firmatum vidimus collata Bekkeri varietate. Exami- navit enim etiam Bekkerus partem codicis.
d. Cod. MMCMXL, bombycinus, Fonteblandensis, in 4, foliorum 334, videtur Saeculi XIII. Continentur: Olynth. I— III cum Ulpiani commen-


