6 ——
Ergo Herw. 1 non omnino repetita est ex Ald. 2, id quod etiam nuper contenderunt. Nec Tabula varietatis sive Index prorsus idem est qui Index Aldingæ, id quod affirmaverat Reiskius Præf. p. X; sed est emendatior quam Aldinx utriusque et per Aldinam priorem Paulo ditior quam Index Aldinæ posterioris, cujus exemplum Gottingensi Bibliothecà conservatum cum meae Herwagianæ l= exemplari contulimus. Novi nihil addit; sed præter far- raginem annotationis ab loanne Oporino(vid. ejus Editionis extremum fo- lium, et Gesneri Bibl. s. v. Toannes Oporinus, etiam Morhof. Polyh. Vol. I p. 962) præcipue e Budæi commentariis collectam et ad Indicem ad- jectam Herwagiana 1“ habenda est pro Aldina repetita pPaulo correctius, attamen modo cum üsdem mendis modo etiam cum novis.
Felicianus Venetiis ex officina Francisci Bruccioli 1543 Voll. 3 in 8e Aldinam„collectis quibusdam antiquis codicibus“ ut legimus in Dedicatione, ceterum illis ignotis recognovit atque emendavit cjusdemque Aldinæ Indicem auxit. Ex uno fonte tres rivuli ducti sunt. Nam edem formâ totidemque voluminibus primum Herwagiana 2* Hieronymo Wolfio curante Basileæ 1547, deinde Paulina Paulo Manutio corrigente Venetiis 1554 ex una Feli- ciana derivate sunt cum ejusdem Indice. Dicit quidem Paul. Manutius se suam Editionem cum optimis codicibus comparasse, at ea non differt a Felicianà nisi quod mendis aucta est, et Index ubi auctus esse videtur, ap- parent spolia vel vitia Indicis Aldini vereque est longe exilior; re Sol⁵ιμεαν raæra dvripOœæm, quæ commemoravit Paulus, intelligo esse codices Aldi patris et Feliciani.
Aldini et Feliciani Indicis varietatem Augerus sic notavit:„Ald. et Fel. v.“ Si pro diversa auctoritate, erravit; magis etiam errat, qui Herwagianæ et Paulinæ tabulas varietatis iis addit. Nam hi omnes Indices ex Aldina repe- titi et per solam Felicianam vere aucti sunt. Accedit quod neuter notas diversorum codicum adpinxit.
Denique, si dicendum est quod sentio, etiam Wolfiana maxima Basi- leg 1572 ex eadem Feliciana formata est. Adhibuit quidem Wolfius


