Aufsatz 
De victimis humanis apud Graecos, Part. I / Reinhardus Suchier
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Apud Graecos, morum et humanitatis magistros et doctrinarum omnium invento- tores, consuetudinem deprehendimus, qua barbarum magis et immane nihil scimus, cae- des illas humanas, quibus deorum animos oblectari et conciliari sibi credebant. Nec tan- tum antiquissimis temporibus, id quod prima fronte deceptus facile opineris, numinibus, quae natura duce formidabant forma decente nondum praedita, rem divinam humano fe- cerunt sanguine, sed postea etiam, ubi coelicolae propitii et providi hominum res tempe- rare credebantur, Jovem, Apollinem, Bacchum, Dianam gravius interdum humanum sa- crificium sibi poscere pro animi coccitate hereditate quasi relicta persuasum habuerunt. Quod mirum sane non nemini videri potest, qui, cognitionis expers accuratioris, in iis, quae traduntur de Iphigenia vel de Phrixo morti destinato, de Polyxena immolata, de li- beris Minotauro missis, de duodecim Trojanis, quos Achilles, de puero, quem Lycaon mactaverit, verum quid inesse negaverit. Equidem longe aliter sentimus et homicidium malum fere necessarium judicamus fuisse, quod, qua cogitationes et res sacrac erant ra- tione, vitare non potuerunt. Ad hace summo jure statuere nobis videmur, populos anti- quitatis omnes humano olim cruore diis litavisse. Adeo apud plerasque gentes ritus iste historico etiam, quod vocant, tempore permansit nec prius exstirpatus et funditus sub- latus est, quam doctrina Christiana meliores cogitationes induxit et hominum mentes su- perstitionis vinculis exsolvit. De Graecis vero antequam disseramus, operae censemus pretium, orbem, quoad veteribus notus fuit, perlustrare circumspicientes, quae de varia homines immolandi ratione comperiamus, quo sententiae antea prolatae firmatio, sient ſis, quae hac disquisitione exponere studemus, lumen melius afferatur.:¹)

Primi inter omnes Aegyptii*) hanc maculam e cultu sustulisse videntur, quo factum est, ut Herodotus II, 45 cos unquam homines immolasse neget. Quomodocunque fabula de Busiride?*) tyranno explicanda est, qui hospites mactavit, sed postremo ab Hercule,

1) De victimis humanis apud veteres ef. Natalis Comes mytholog. I, 18. Histoire de l'academie royale des inscriptions et belles lettres, tom. I(a. 1756), p. 47 sqq.(des victimes humaines) et ibid. tom. XVIII(a. 1735), p. 178 sqq.(sur l'usage des sacrifices humains établis chez différentes Na- tions et particuliéèrement chez les Gaulois). J. Bryant von den Menschenopfern der Alten, Götting. 1774. Meiners de humanis sacrificiis commentatio prima(in comm. societ. Gotft. vol. VIII, a. 1787) et secunda(vol. IX, a. 1789). H. G. Vent de hostiis humanis antiquo maxime tempore immolalis commentatio prima, Vimar. 1826, et altera, Vim. 18354. Lasaulx die Sühnopfer der Griechen und Römer und ihr Verhältniss zu dem Einen auf Golgatha, Herbipol. 1841. Libros, quos secri- pserunt J. Geus de victimis humanis; J. J. Muller de ν⁴ροmG eoHυ q M⅑j hist. et moralitate, Lips. 1382; Saubert de saeriſiciis veterum, Jenae 1639; Ghillany die Menschenopfer der Hebräer, 1842; alios a C. F. Hermanno gottesd. Alterth. d. Gr.§. 27 n. 1 citatos conferre mihi non lieuit.

2) Copiosius de Aegyptis disscrit Vent. II, p. 24 sqq. Prichard ägypt. Mythol.(p. 501) in manibus mihi non fuit.

5) Apollod. II. 5, 11 ibique Heyne. Diodor. I, 88: 2 ⸗τν 2νοο⁴⁴ρτέυ 0 1000G 6 G⁴ͥ.m ⁷εRο⁶μέτουες 205 Tuqνκιτ τα‿eν ρσ⁶ τυιν εααἀασιεννσαάαἀ Ʒεςνα α⁵ε ετταeι τον οε⁶οςσ. 040 zi TeOl Bowoiοι⁶οs Sevozrgias αd ois EI*,iν Ʒενοστπ⁶σασαι τνυνν αμιοιοσν, 000 100 α.2σσ 0νκηςοιηνοο B0σʃρι⁴ ος, dοσ⁶οs ⁴ασωα uꝛνν ενωυιο⁹ 1 τ00(1% αω τααι⁴

1