Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ducere ratus, pacem illi sub certis conditionibus ¹) concedere non recusavit. At Licinius fide jure jurando firmata in occulto militarem apparatum instruebat, atque iterum bellum inferre, iterum pugnam instaurare meditabatur. Nec barbarorum modo auxilia undique conquirebat sed etiam novos investigabat deos, utpote a prio- ribus in fraudem inductus. Posthac cum re ipsa didicisset arcanam quandam ac divinam potentiam in salutari tropaeo inesse, cujus ope Constautini exercitus victo- riam referre consuevisset, milites suos admonuit, ne cum eo congrederentur neve in illud temere oculos conjicerent, quippe quod incredibili vi pollere ac sibi privatim infestum esse ajebat; quamobrem cavendum esse, ne adversus ipsum pugna inire- tur. His ita compositis Licinius adversus illum, qui pro innata clementia cunctaba- tur atque imminens illi exitium differebat, proeliari constituit. Licinii quidem milites deorum multitudine conſisi statuas inanimas praesidii causa praeferebant; Constan- tinus vero pietatis lorica contectus salutare crucis siguum, velut terriculamentum quoddam et potentissimum ad pellenda mala munimentum hostium multitudini obje- cit. Ac principio quidem institit, parcens interim ferro, ne prior pugnam iniisse videretur, idque ob foederum, quae pepigerat, religionem. Sed posteaquam hostes animo obstinato perstare jamque gladios distringere animadvertit, indignabundus minimo temporis momento ac solo clamore cunctas hostiam copias in fugam dedit. Quo facto de daemonibus pariter ac hostibus victoria reportata ipse Dei hostis cum familiaribus helli jure judicatus capitis poena affectus est.

Hominibus impiis hoc modo e medio sublatis, puri deinceps radi solis cerneban- tur quasi nubilis tyrannicae dominationis disjectis. Constantiuus autem victor omni pietatis genere excellens universum Romanum orbem sub potestatem suam redegit, orientalibus provinciis cum Occidente conjunctis. Omnis jam metus malorum, qui- bus cuncti homines oppressi fuerant, penitus evanuerat, et qui prius moesti fuerant, hilari tunc vultu laetisque oculis sese mutuo intuebantur. Multas deinde salutares civibus leges et edicta dedit, quibus damna dominatione tyrannorum illis illata resar- cirentur. Sic in exilium pulsos, ad metalla et ad publica opera aut in servitutem

1) Pacis conditiones hae fuerunt, ut Licinius Orientem, Asiam, Thraciam, Mocesiam et minorem Scythiam possideret; Dardania vero, et Macedonia, et Achaja, Pannonia quoque cum Moesia, et Dacia Constantini ditioni accederent, ut narrant Zosimus, Sozomenus et auctor excerptorum de rebus

Constantini.