Aufsatz 
Animadversiones in Hymnos Homericos / Stoll
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Animadversiones in Hymnos Homericos.

Perlegenti mihi et diligentius perscrutanti diversis temporibus modo hane modo illam ob causam hymnos, quos dicimus Homericos, non raro accidit, ut, cum incidissem in locos depravatos, quos non paucos esse constat in his carminibus, inhaerescerem quasi neque prius laborare et experiri desinerem, duam verborum sensum mihi restituisse viderer. Ex üs, quae sic non infeliciter reperisse me arbitror, nonnulla viris doctis in hoe libello proponere constitui, sperans fore, ut, si non omnia, haec illa tamen iis probarentur, atque elegi hymnum in Mercurium, quem prae ceteris singulorum verborum et versuum depravationibus scatere notum est. Adiungo quasdam de hymno in Cererem disqui- sitiones, qui etsi minus singulis locis inscitia librariorum et temporum iniquitate corruptus est, multis tamen et magnis eum interpolationibus inquinatum esse iam alii ante me viderunt.

I. Hymnus in Mercurium. V. 34 38. 4A2, O?0GνG'εες°ενμά 2ανα⁴υeω ⁵νρφOl⁵³⁶ ε εαμι οοσm, 006,i Anοοτναm0_ᷓQↄ Rds*ε επι⁴⁶μιισντον dννοαεεε. 02½⁴ εέιιναέοονν εt α,&nei S1α⁴.εμεσν ⁶οαν do εννλοαενς n0u*,εμοοοοο εοαεα αvνν 56ονσνσ*ᷣ˙ν Ʒ ϑέe*ε, 1616 ⁴α αάἀν dε⁴⁴ο⁵ι⁷.

Versum 36., quod ex Hesiodi Opp. 365. sumptus esset, multi VV. DD., Groddeckius Hermannus Bothius alii, interpolatoris sedulitati deberi existimarunt. Sed quum haec verba sint locus communis, quem dicunt, non est, quod hoc loco ea expellamus, si modo cum ceteris bene cohaereant. Neque proverbialem hanc locutionem orationi Mercurii, iocosam quandam hilaritatem redolenti, non inepte insertam esse negabis, si verborum ambiguitatem reputaveris, quam Frankius ad h. l. bene exposuit. Multo magis est, quod versum ante- cedentem(35.) cum Groddeckio in suspicionem vocemus, inania verba et inutilia, quibus ante dicta minus apte repetuntur et orationis progressus impeditur. Consutus videtur versus ex vv. 30. et 34. Practerea verburn deοτιιν offensioni est; neque enim idem significat, quod&rτue et dreαeεσειν, neque epicis poetis usitatum est. Eiecto autem hoc versu versus 36. qpnam commode versum 34. excipiat, apertum est, quum ea, quibus explicantur verba 6ꝓ†εοςα ε*αυeνν, proxime accedant et oleoc 66 16OoO&tyro arctius sese applicet ad verba 070% έιο dαμα 2αφ⁵☚μα⁴. Versus ab eodem grammatico profectus esse videtur, qui fecit vv. 25 et 11I., quam ad opinionem primum me perduxerunt voculae-τ³U-, ⁴εοαπσα quae in tribus his versibus leguntur.

In versu 37. Ruhnkenius, quem praeter Ilgenium omnes fere editores secutos esse video, pro codicum æνιμ⁴ vel alzεαιαα scripsit&e Qμαα restituit sccundum I. in Cerer. 230. 006 6'εαννομ nr0AunnOνοςρ εσ ι⁶Q 600G10,, versum huic et verbis et sententia similem, dxuœα autem idem esse, quod ονυσσν, docuit versu Apoll. Rhod. 4, 201., ubi scuta dicuntur J-jtον ⁹⁶νν εeτνμα Sοο. Sed apud Homerum et vetustiores epicos poetas eodem sensu et singulari numero haec vocula extοα non reperitur. Quare quum dictio huius hymni

1