30
pari modo explicandus est atque in notissima illa formula ri ππααι˙ι, riν v Ho εμμααα rérnrad; ubi id quod fieri poterit ita dicitur, ut ab altiore quadam disceptatione pendere videatur: Quid fatum vel Jupiter de me fieri vult?(vernacule: was soll aus mir werden) Quare recte hic conjunctivus a nonnullis grammaticis futurum conjecturale nominatur. Sic 38':— esera non est, quum dormiet, sed quum mater parvulum suum Aormire vult (vernacule: wenn das Kind schlafen soll). Quae quum ita sint, nihil aliud poeta dicit nisi: Quemadmodum mater muscas depellit a filiolo, ne expergiscatur.
Non majore jure II. XIII. 707. futurum reus? ferri potest, quo loco Hermannus (Diss. II. p. 57) fuisse olim interpretes docet, qui ref legerent, is ut esset conjunctivus aoristi secundi passivi, quam et ipse lectionem commendat.
Quam sententiae temporales normam in modorum usu sequuntur, eam enunciationes quoque relativae tuentur, quae quidem indicativum habent, ubi simpliciter rei describendae inserviunt(Il. IX. 14. XII. 132), conjunctivum autem admittunt, ubi condicionis qualis- cunque vis subesse putanda est. II. III. 60 3 Sã re rexen vijioy xεντι⁴αρνννσυ, XIII. 63 3 ßäã τ dn' ireos rerpns— doͤgufoy, quae relativa condicionali conjunctione éde solvi possunt. Quoniam vero hic usus sexcenties invenitur, plura exempla afferre opus non est.
Ut denique ad sententias finales accedamus, earum illud genus notatu dignum est, ubi particulae finales cum conjunctivo cohaerent, licet tempore historico praecedente. Nec vero haec ratio in comparationibus tantum, verum etiam aliis locis invenitur. Sic Od. XI. 93 rlrr— ſavSes, dc†α 10f, ubi conjunctivus ponitur, quia quod praecedit moes perfecti vim habet, ut res ad praesens tempus referatur: Cur ades, ut videas. Huc pertinent exempla Od. III. 135. XIII. 418. II. V. 127, in quibus omnibus aoristus qui praegreditur perfecti loco ponitur, quod eo minus nos male habere potest, quod apud Homerum temporum significationes nondum tam arctis finibus inter se sejunctae sunt quam in Atticorum sermone. De aoristo perfecti vi posito cf. Naegelsbachius I. I. ad II. III. 4.
His igitur exemplis annectimus conjunctivos, qui in comparatione inveniuntur fina-
les, licet aoristus antecedat. Sed satis habemus unum afferre exemplum, quo duce reliqua


