mültorum maximopere debilitata et paene exſtincta fuerat, denuo reſuſoitata et ccenſa eſt? ſi nobilis et generoſa in cordibus Germanorum revixit ſuperbia, quod a populo orti fumus, qui antiquitate, virtutum et egregiorum factorum gloria facile primum inter omnes, qui hodie in Europa florent, populos tenet looum, et cujus nepotes in multis Furopae partihus, in Gallia, Hiſpania, Anglia, Ita- lia etc. nominis Germanici honorem atque gloriam propagarunt? Quid mirum denique, ſi juvenes literarum humaniorum, inprimis hiſtoriae ſtudioſi, quae- runt: qualis fuerit naturalis indoles, qualis corperum atque animerum vigor, qualis ſtatus et fortuna, quales mores et virtutes virorum tam ingentibus et im- mortalibus factis illuſtrium? ſi quaerunt, quibus ex cauſis faętumn ſit et quomode ſieri potuerit, ut tam multae nationes veteris Germaniae, quarum haud paucae inveterato odio crebrisque bellis jam multa per ſecula inter ſe diſſederant, con. junctis viribus contra hoſtes omnium populorum pugnantes, arma non prius po- ſuerint, quam non modo fines communis patriae ſalvos atque tutos reddidiſſent, ſed etiam ea ipſa loca, ex quibus innumerabiles legiones ad orbem terrarum ſib jugum mittendum, exierant, in ditionem ſuam redegiſſent? Sed haec et alia ſi- milia in libris hiſtoricis plenius tractantur, ubi etiam oſtenditur, omnium gen- tium odium commune et indelebile, quod Komani continuis vexationibaus ſibi contraxerant, vinculum fuiſſe indiſſolubile, quo Germani quoque juncti tene- bantur, donec ab ea natioune, quae, ſi ulla alia, odium generis humani vocari fuit digna, juſtas ſumſerant poenas. — Sed fingamus majores noſtros non praeclaris factis tantopere illuſtratos in nepotum memoria vivere: nonne nihilo tamen minus quisque noſtrum, cui non animus rudis et ſitu quaſi obductus torperet, ſe naturali quodam deſiderio, avos atque proavos, familiam et populum, unde originem duceret, cognoſcendi, te- neri ſenſurus eſſet? Quis eſt, qui non ſcire geſtiat, qui homines et unde pro- fecti terram ſuam natalem olim incoluerint? qui fuerit antiquis temporibus hu- jus terrae habitus atque cultus? quod habitatoribus vivendi genus? quae cultu-
Aufsatz
Quibus de causis antiquitates Germanicae adolescentibus literarum studiosis tradi debent?
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


