1) facio, v. c. cum is nuntius esset adlatus, consul fecit, ut senatum convocaret,(pro: convocavit). Quo carior
mihi est, eo lubentius faciam, ut eum adjuvem(pro: eum adjuvabo).
i) faciendum putavi, ubi etiam simplicius putavi cum part. fut. pass. poni solet cf. supra I. B. 2. g. 8., v. c. ut ho- stium impetum impediret, faciendunn putawit, ut Thermo- pylas obsideret(pro: obsedit).
4) is vel non is sunn, qui, v. c. ego is sum, qui nihil un- quam mea potius, quam meorum civium causa fecerim (pro: ego nihil— feci). Non is sum, qui decipiam quemquam(pro: neminem decipio).
1) nemo est, qui, nihil est, quod, v. c. neino erit, qui ne- get(pro: nemo negabit). Nihil est, quod amplius spere- mus(pro: nihil amplius speramus).
Alteram dilatationis prolixioris partem, quae cernitur in anpli- ficandis emmciationibus seu ꝛnultiplicandis sententiis, susciperem ad- huc tractandam, nisi mihi metuendum esset, ne ultra prolusionis evagarer fines. Quapropter disputationem nostram jam abrumpere,
et quae restant de dilatatione enunciatiomamn, in aliam reservare li- ceat occasionem.
Venio nunc ad id, cujus causa haec qualiacunque sum praefa- tus. Instat nimirum diebus jam a fronte hujus libelli indicatis lu- stratio anniversaria, ad quam, ne suo careat splendore, omnes cu- jusvis facultatis eruditos urbis et vicinitatis nostrae humanissime in- vitatos volo. Habebitur vero ita examen nostrum, ut diebus priori- bus discipuli profectuum et in linguis et in disciplinis dent speci- mina, tertia post meridiem instituatur Actus oratorius. Quem ad solen- niter peragendum praeter eos, qui ex singulis ordinibus artis decla-


