Aufsatz 
Brevis praecipuarum de dilatatione regularum enumeratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

29

Ad eas loquendi formulas, quae dilatationi inserviunt, pertinent

4. qtuoque hae:

a) efici, v. c. cole pietatem, qua eſſicitur, ut placeas piis (pro simplici: qua places). Non prius voti compos fiebam, quam te adjutore efſectinn est, ut illius patroci- nio uterer(pro: quam utebar).

b) futurun est, v. c. si industrius fueris, futurunn est, ut emergas(pro: emerges).

c) fore, v. c. spero, fore, ut promissis tuis satisfacias(pro: te promissis tuis satisfactururn.

d) fieri, v. c. quia in te collaudando et praeceptores et pa- rentes consentiunt, fit, ut magnam apud omnes bonos ha- beas gratiam. Exercitus cum improvide instaret, factznn est, ut prosterneretur. Exspectationi tui cum satisfeceris, fiet, ut omnibus sis carus(pro: eris carus).

e) ſieri non potest, v. c. cum aures nemini nisi adulatoribus praebeat, fieri non potest, ut ad sanitatem revertatur. Me- dicinae remediis cum careret, fieri non potuit, ut servare- tur(pro: servari non potuit).

F) accidit, contingit, evenit, v. c. Tarquinius cum Ardeam oppugnaret, accidit, ut imperio exueretur(pro: exutus est). Omnium superasset fortunam, si ei contigisset, ut te ante videret, quam e vita discederet(pro: si te ante vidisset, quam etc.) Forte ita evenit, ut novum bellum in barbaros decerneretur, cum e provincia rediret(pro: novum bellum decretum est).

8) datum est, v, c. datum est a natura animalibus, ut foetus suòs alant et defendant(pro: animalia foetus suos na- tura alunt et defendunt).

3 2*