Aufsatz 
Brevis praecipuarum de dilatatione regularum enumeratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

II. Dilatationis ratio prolixior. Dilatationis ratio prolixior, quae si adhibeatur, commata augeri jam supra diximus, ſit primum per incisa. Ad ejusmodi dilatationem inserviunt aut prononnina vel alia ver ba relativa, aut conjunctiones, aut certae loquendi forrnulae. 1. Pronomen qui vel alia verba relativa, per quae amplificantur, idque adjuncto Verbo cum re, de qua agitur, congruo:

a) Epitheta Substantivorum:

. Pronomina dernonstrativa et possessiva, v. c. nuntius, quem aqudivi(diese Nachricht), quantum terroris in- jecerit mihi, dicere nequeo. Timeo, ne pater dolori, quo prennitur(diesem Schmerz), succumbat. Bene- ficia, quibus me a/ffecisti(deine Wohlthaten gegen mich) semper mente et animo tuebor. Mose mortuo, quod achninistraverat munus(sein Amt), delatum est ad Josuam. Hoc proelio caesi sunt, quos habuerunt Romani milites fortissimos et exercitatissimos C(verloren die Römer ihre u. s. w.).

8. Adjectiva et Participia, v. c. hoc sermone animi, qui jacebant(die betrübten Herzen), erecti sunt. Ae- quum est, ut leves amicos, qui conflictantur cunn nnagna calanitate(unglückliche Freunde). Apud Graecos saepe, qui gloria maxime florebant(die be- rühmtesten Männer), patria expulsi sunt. De exitu belli, quod geritur in Graecia(des griechischen Kriegs), ambigitur..

Nota. Inprimis Adj. omnis saepe dilatatur per quiequid, si quid, v. c. rex, quicquid habebat copiarum(alle Truppen), traduxit in Asiam.&i quid fuit nummorum (alles Geld), ludendo perdidit filius tuus.