Aufsatz 
Quando et quomodo discipulorum exercitationis in latine scribendo sint instituendae? brevis disputatio, cui accedit praecipuarum regularum enumeratio de vocabulorum et enentiationum variatione, dilatatione, contractione nec non de recto eorum ordine
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4.

rocâbula, totum Auctorum dicendi habitum periodicamque oratio- nis structuram negligant.

Negari quidem non potest, neminem nisi qui jam satis calleat linguae indolem, vere latine scribere posse. At hinc tamen haud sequi videtur, tironum exercitationes in latine scribendo plane es- se negligendas, easque discipulis magis nocere quam prodesse, nisi jam ad subtiliorem linguae pervenerint cognitionem. Hoc qui con- tendunt, haud reputare videntur: aliam esse verae latinitatis peri- tiam, quam omnino priscorum lectione assequendam nemo nega- bit, aliam recte et vere latine scribendi facultatem, quae sine ex- ercitatione comparari non potest. Duplex enim in scholis latine scribendi exercitationibus subponitur finis, qui in tironum institu- tione non alius est, quam ut evitare discant peccata contra Gram- matices regulas, quas qui in promtu non habent, ne unam qui- dem periodum recte exprimere possunt: in juvenum vero discipli- na, latinitatis studiis jam provectiorum, non alius, quam ut totum priscorum dicendi habitum imitari studeant. Sed neque illud, ne- que hoc bene procedet, nisi diligenti accurataeque auctorum lectio- ni statim ab initio accesserit scribendi exercitatio tam crebra quam apta. Idem docet ac probat experientia. Fuerunt enim multi sane eruditi humaniorumque studiorum disciplinis haud leviter imbuti, qui quamquam in veterum Romanorum scriptis diligentissime es- sent versati, neque tamen ipsi quidquam latine scribere auderent, neque alios ad bene scribendi artem instituere valerent. Cujus rei causam si indagaveris, nullam sine dubio reperies aliam, quam quod ejusmodi viri aut timidiores aut imbecilliores, dum intererant scholis, pariter haud exercebantur in scribendo quam in legendo. Hinc sequitur, exercitationem ut in ceteris rebus, ita etiam in hao opeimann esse ꝛnagistran. Quodsi vero latine scribendi facultas vel