Aufsatz 
Quando et quomodo discipulorum exercitationis in latine scribendo sint instituendae? brevis disputatio, cui accedit praecipuarum regularum enumeratio de vocabulorum et enentiationum variatione, dilatatione, contractione nec non de recto eorum ordine
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Eercitationes discipulorum in latine scribendo quando et quomo- do sint instituendae, ut rectius fiant neque utilitate, quae inde spe- ratur, careant, id inter scholarum eruditarum doctores nondum sa- tis convenit. Plerique earum initium abhinc eo ipso tempore ducendum esse judicant, ex quo discipuli priscorum lectioni ope- ram dare coeperint. Sic fore, ut illis haec adjuvetur, cum discipu-

li, quidquid ex priscorum scriptis hauserint, statim etiam adhibere et in usum convertere discant.

Quae ab aliis ita refutantur, ut dicant, tales exercitatiores non modo non prodesse, verum etiam nocere, quod discipuli hac ratione styli bene latini indolem, quae sola ex assidua accurataque peti possit priscorum lectione, haud percipiant, neque quidquam aliud discant nisi mera componere vocabula, idque ad vernaculae tantum normam, qua quidem unica utantur duce, suas dicendi formas ipsis suggerente. Quare mirum non esse, si discipuli, falso sibi persuadentes: priscos imitari nil aliud velle quam illorunn adhibere

3 1