11
tores vario sensu usos esse constat; ita ut illud nomen modo totum Assyriorum impe- rium, quod plures terras Asiæ ad Occidentem vergentis complectebatur modo hujus inperü partem significet. Itaque illa Ernestii explicatio minime fuerit contemnenda. Imprimis autem h. I. animadvertenda videtur illa Syrorum cum Assyriis permutatio; quæ nimi- rum apud veteris Testamenti auctores non reperitur, sed eo frequentius apud Scriptores eth- nicos, cf. Strabo II, 84; XVI, 1. Her. III, 5; VII, 63. Just. I, 2. 13. Virg. Georg. II, 464, cf. Valkenaer ad Herod. II, 30. Quæ cum ita sint, haud dubito, priorem Ju- stini(Trogi Pompeji) de origine gentis Judaica narrationis partem huc adjungere, utpote quæ, quod caput rei est, cum narratione Tacitea congruere videatur. Justini verba, quæ XXXVI, 2 legimus, hæc sunt:„Judæis origo Damascena, Syriæ nobilissima civitas, unde et Assyris regibus genus ex regina Semirami fuit. Nomen urbi a Damasco rege inditum, in cujus honorem Syri sepulcrum Arathis, uxoris ejus pro templo coluere deamque exinde sanc- tissimæ religionis habent. Post Damascenum Arelus, mox Adores et Abraham eit Israhel reges fuere. Sed Israhelem felix decem filiorum proventus majoribus suis clariorem fecit. Itaque populum in x regna divisum filliis tradidit omnesque ex nomine Judae, qui post divisionem decesserat, Judaeos appellavit colique ejus memoriam ab omnibus jussit. Ejus portio omnibus accesserat. Minimum cætate inter fratres clam interceptum peregrinis merca- toribus vendiderunt, a quibus deportatus in Aegyptum cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, brevi ipsi regi percarus fuit. Nam et prodigiorum sagacissimus erat et somnio- rum primus intelligentiam condidit nihilque divini juris humanique pi incognitum videbatur, adeo ut etiam sterilitatem agrorum ante multos annos providerit perissetque omnis Aegyp- tus fame, nisi monitu ejus rex edicto servari per multos annos fruges jussisset tantaque ex- perimenta ejus fuerunt, ut non ab homine, sed a Deo responsa dari viderentur. Filius ejus Moses fuit, quem præter paternæ scientiæ hereditatem etiam formæ pulchritudo commenda- bat.“— Syrorum nomine Palæstinenses quoque comprehendi, facile fuerit intellectu(cf. Her. III, 91; Plin. h. n. V, 21; Pomp. M. I, 11). Sed recte quærimus, ex quibus fontibus hau- serit Justinus(Trog. Pomp.) illam narrationem, in qua insunt tam diversi generis partes, ut alia cum sacris V. T. libris plane congruant, alia ab eis maxime discrepent. Accuratius Trogum, quam alios scriptores ethnicos ea cognosse, quæ in V. T. libris secundum LXX tradita sunt, certum est; sed præter illos libros eum in hac de Judæis narratione ethnicorum quoque scriptis usum esse constat. Imprimis autem duo scriptores h. l. sunt conmemorandi, quorum auctoritatem Trogus secutus esse videtur, Alexander Polyhistor et Nicolaus Damascenus. Horum uterque res tractat ab Abrahamo gestas, ac Nicolaus quidem Damascenus(ap. Jos, antiqq. I 51, 2, rep. ap. Eus. pr. ev. IX, 16) de hujus regno Damas- ceno commenmorat his verbis:„Aßeadunc ißaoixevce Aauσeνσο εxπκ—— roarc †ä0 Leyoc iu is ſie verte BaßrXGva Xa*dον AXerousync. Mer'od oAodr kedvop téavaorde nal dad raurng ric deas d ri opereoe Aac eic ri» rrs uiy Xavdvalan XeJoevnn, „o' d Iovdaiav Herchanoe xal oi da'taeivov aXnSdgavreg, meol d iv er4⁵ ½, sdiεεεuε rd icrobodueva.“ Jos. autem addit:„Toë d„Aßgaduov éri al»iy dν I Aaugenv rd6 d„Oοᷣ èoEdeerat nal dun da' aurob deizvvrat,„Aßeaduov oirndts Aeoueérn.“


