— 10—
omnium L. Valekenaerius, ¹) quoniam, Jndaeorum Hellenistarum patrumque ecclesiae christianae de ea re sententias levibus inſirmisque niti, per- spexerant, argumentis, abjecta, quae inveterarat, vana illa opinione, id qui- dem varia demonstrarunt ratione, ante Alexandri Magni aetatem non modo nihil apud Graeciae incolas valuisse Hebraeorum auctoritatem, sed vix ullam antiquitus inter utramque gentem intercessisse notitiam. 2)
§. 3.
G Quamvis falsam et fietam dixeris grandiloqui Flavii Josephi(Arch. XI, 3, 5.) de Alexandri M. sollemni in urbem Hierosolyma introitu narra- tiunculam, id tamen non est dubitandum, quin quum inelyta expeditio ab illo rege in Asiam facta, qua primum interioris orientis regiones Graccis sunt apertae, tum illa regna Graeca post Alexandri mortem in Syria atque Aegypto constitnta primum Graeeis dederint copiam et facultatem ad cognoscendos Judaeos, qui prorsus semoti a ceterarum gentium adhuc
4
vixerant commercio. Nec magis dubium esse potest, quin ex illo tempore Græci quoque homines perqgyuirere et in scriptis tractare res Judaicas sint conati. Quales certe quum Fl. Josephus tum patres ecclesiae christ. nomi- nant scriptores horumque ex libris modo majora modo minora proferunt eapita. Nec vero Josephus neque illi theologi christiani satis distinxere duo hujus aetatis scriptorum Graecorum genera, qui res tractarunt Judaicas: unum ethnicorum s. gentilium, alterum Indaeorum, qui quidem et ipsi Graeco in scriptis usi sunt sermone atque HHellenistae vulgo appellantur. ³)
1) Diatribe de Aristob.
2) Rursus J. A. Ernestius haudquaquam omnino improbasse illam inveteratam videtur opinionem; nam(Diss. de vestigiis linguae Ilebr. in lingua Graeca; Opusec. Philol. crit. p. 178.):„neque, inquit, valde repugnaverim, si quis et Homerum et alios de more illorum temporum Peregrinatos per Asiam incidisse in libros IHHebraicos atque inde hausisse putet.“
3) Justum nimirum Tiberiensem quum Nosephus(cf. vit.§. 9. sqd.) tum patres ecel. (Euseb. h. e. III, 10. Meron. catal. script. eccl. cf. Diog. Laért. II, 3, 41., Suid., Steph. Byz. s. v. Tigeotas, Phot. cod. 33.) perhibent Judacum. Nihilo minus Jo. Seldenius(de jur. nat. et gent. I, 2.) hunc quoque eum gentilibus consociavit.—


