— 8—
potius pereenseantur, qui Lnjus loci sunt, seriptores. Reliquae particulae, quibus res ipsae sunt pertractandae, si Deo O. M. visum fuerit, posthac deinceps sequentur.
§S. 1.
Flavius Josephus, Judaeus rerum Judaicarum seriptor, esm pererebruisse apud ethnicos homines opinionem, questus(c. Apion. I, 11. 12. 22. 25.), Judaeorum gentem ab antiquorum Graecorum seriptoribus illustri laude celebratis dignam non esse judicatam, cujus res gestas com- mendarent monumentis, facile concedit, universam antiquitus Graecorum gentem rerum Judaicarum plane fuisse ignaram, propterea quod ejus terrae, quam Judaei incolant, situs ac natura usquequaque impedimento fuerit harum geutinm commercio; attamen, nihilo minus nonnullos ex veteribus Graecorum secriptoribus res Judaicas, idem studet efficere, non modo habuisse bene cognitas, verum etiam in seriptis aut strictim et obiter commemorasse, ut Hermippum, Herodotum, Choerilum, Clearchum, aut diligenter pertra- ctasse, ut Agatharchidem, Theophilum, Theodotum, Mnaseam, Aristophanem, Ilermogenem, Euhemerum, Cononem et Zopyrionem; quin etiam Hecataeum Abderitam singularem de Judaeis confecisse librum. ¹) Praeterea, Pytha- goram, idem Josephus ait, multa Mosis praecepta in suam inseruisse philo- sophiam(c. Apion. I, 22.) Platonemque Mosis aemulatorem fuisse atque imitatorem(c. Ap. II, 36.)
Philo Jadaeus Alexandrinus, philosophus, clarissimorum veteris Gracciae phbilosophorum legumque auctorum praecepta, sibi persuaserat, in sacris suae gentis inveniri libris(Leg. Alleg. I, 60. Quis rer. div. haer.
510. Vit. Mos. II, 656 sq. De judice 719. Quod omn. prob. 375.
1) Ex historiceis Graecis etiam consulto quosdam res Judaicas, quas haudquaquam igno- rarent, odio invidinque permotos silentio practeriisse, Josephus(c. Ap. I, 25.) Hieronymi cujusdam exemplo studet probare, quem, ait, scripsisse de rebus Phoeniciis-


