Aufsatz 
De Jove Hammone syntagma I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

proponunt, circumspicientes facile in eam adducemur opinionem, ut Ham- monem apud Acthiopes pariter atque Aegyptios IHammoniosque Solem fuisse putemus ¹), quem sub Hammonis imagine rudis et imperita coluerit multi. tudo, ac præterca sublimiorem quoque hujus dei aliquam fuisse notionem penes nobiliorem quandam partem populi, sapientia atque eruditione ceteris longe præstantem. Quale kominum genus eruditorum et doctrina politiorum anliquitus inter Aethiopes fuisse, nemo hodie neßabit de sacerdotibus illis recordatus, quos quidem advenas ex India quondam in Africam migrasse, recentiorum præcipue virorum doctorum complures, antiquitatis diligentis- simi investigatores, perquam probabiliter exposuerunt. ³) Utebantur Aethio- pum, eumprimis Meroënsium, sacerdotes scriptura, quæ dicitur hierogly- phica, et artium quarumdam doctrinarumque, astronomiæ præcipue s. astro- logiæ, admodum erant studiosi minimeque imperiti(Diod. III, 3. 4. Lucian. astr. 3. Heliod. X, 2.). Jam inde ab initio intelligentia doctrinaque supe- riores ae præpollentes, callidi principatum erant consecuti summamque rerum administrabant et, indigenaruia vita moribusque formatis atqque Ham. mone constituto, rerum civilium peritissimi publicæ salati prospicientes, mercaturas præcipue adjuvantes et augentes, colonis ex sua ipsorum gente in diversa loca missis, et suam communire auctoritatem et oceupare latius imperii fines studebant, ³) Pro vero tamen ae justo civitatis domino ipsum

1) Etiam Jovis omniumque deorum iter er d& u⁴ ⁵ανσ Ali᷑ sag, de quo Homerus meminit(II. I, 423 424.), nonnulli ad. siderum cursum referre conati sunt(Maerob. Sat. I, 23. Dornedden n. Theor. z. Erkl. d. Griech. Mythol. p. 47.). Neque vero miuus illud ite r argumento esse potest, Jovis apud veteres Pelasgos cultum cum Hammonis apud Aethiopes cultu ita fuisse junctum, ut hie fons sit illius. cf. Diod. I, 97. III, 2. Creuzer S. u. M. I, 95 96. IV, 377. edit. II. Zeus ipse Acthiops vocatur(Lycophr. 537. cf. Tzetz, ad h. 1.). 3 2) Heeren Id. II, 390. 540 sqq. Creuzer S. u. M. I, 615 sqd. v. Bohlen d. alte Iod. I, 93 sqq. Prichard Aegypt. Mythol. übers. v. Naxmaunn P. 183 sdd. 217 sqd. et A. W. Sechlegel Vorr. z. d. I. Rotteck Weltgesch. I, 199. Leo U. G. I, 83 84. Gruber in Enc. Hal. s. v. Aegypten. Kanngiesser ibid. s. v. Aethiopes. Richter ibid. s. v. Dionysos, Jam apud veteres scriptores loci aliquot reperiuntur, qui antiquorum Acthiopum Aegyptiorumque sacer- dotes cum Indis cognatione esse conjunctos et coloniam quondam sacerdotnm ex India in Africam venisse, docent: Philostr. Ap. III, 20. VI, 6. VIII, 7. Puseb. chron. 402. Syncell. I, 286. Bonn.

5) Perquam probabiliter haccce omnia exposuit Heeren Id. I, 22. II, 435 sqq.