Aufsatz 
De Jove Hammone syntagma I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

sum; Strabo(XVII, 627. Tzsch.) Pana, Isim, Herculem ¹) et præter hos denm quendamααο Meroëusium perhibet deos; idem, ubi de Aethio- pibus supra Meroën habitantibus scribit(XVII. 626.), deum quendam altingit immortalem; Diodorus, de rebus exponens Aethiopum, qui supra Meroën incolunt, eosdem deos, qquos Strabo, profert, sed deum illam immortalem interpretatur Jovem(III, 8) nec minus Meroënsibus attribuit deos immorlales(III, 6.). Apud Aethiopes et heroum cultus intercedebat, ut celebratissimi illius Memnonis(Diod. III, 3. Strab. XVII, 626. Philostr. Her. 3. IIeliod. IV, 8.), singulisque etiam regibus suis divinum Meroëuses

tribuebant honorem(Diod. Strab. II. ec.). Qualem vero Aethiopes mente

formaverint Hammonis notionem, qua necessitudine eum ceteris hujus gen- tis diis ac deabus vel majoribus vel minoribus Hammon fuerit conjunctus, quale hujus fecerint simulacrum, quo modo rituque sacra sint faeta, quem locum tenuerint in civitate HIammonis sacerdotes, de his omnibus quoniam perpauca eommemorant veteres rerum seriptores, maximam partem ex iis, quæ de Aegyptiorum atque Hammoniorum rebus divinis iidem memoriæ prodiderunt, conjecturam puto enpiendam; quibus gentibus eosdem deos eundemque deorum eultum fuisse, novimus(Diod. III, 3. IHerod. IV, 181.). Ei conjectura sacrarum ædium reliquiæ hodie quoque in Nupia exstantium, quum omni substructione tum signis anaglyphis, quibus parietes constrati ornatique reperiuntur, ²) summam afferunt fidem atque auctoritatem. Diodo- rus(III, 8.) Aethiopum quidem HHammonem heroibhus s. semidiis adnume- rat; sed quum reges quoque apud Aethiopes divino afficerentur konore omniumque fere, quas novimus, antiquarum gentium reges frequentissimi deorum nomina sibi adsererent, facile fleri potuit, ut rex quispiam de salute civium bene meritus cum ipso deo confanderetur. Cuncta illa, qux Gra- corum Scriptores locis supra laudatis(quibus addatur Philostr. Ap. VI 4.)

1) Herculis, i. e. Phoenicum opes ac potentiam apud Aethiopes quoque multum valuisse, Diod. IV, 27. docct, nisi repugnant, quae idem III, 3. habet. 5 2) Burekhardt Reise n. Nubien A. d. Eugl. Weim. 1820. C. F. Gau antiquités de la Nubie. Paris 1824. cf. Leo U. G. I, 75 sqd. 4