Aufsatz 
De Friderico Taubmanno adolescente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

augeat, ut tandem plene et perfecte omnibus corporis membris uti et Deo in ecclesia et scholis et proximo in hac extrema mundi senecta) utiliter servire possis. Vale! 2) Alex. Pflugio.

Di melius faciant, quam ut Maecenas meus optimus maximus ille Pflugius sine meis Taubmanni columbis hinc abituriat! Scis, quid velim, Maecenas? te sapida et lepida aliqua laetitia exhilarare, modo fas sit mihi. Ut audivi nuper, te huc venturum, colloquebar cum aliquot meis, qui plurimi sumus in Plauto, omnium facetissimo et eruditissimo(si quidem

ipso ex ipso utiliter confabulamur: ut elegantem aliquam comoediam ediscerent, si forte

atque ego quidem eam personam, quae praeccipua est et plurimi sermonis, suscepi. Ita enim tritum et familiarem mihi Plautum feci(absit invidia dicto), ut quovis biduo, horis etiam subsecivis, quamvis comoediam in scenam producere non dubitem. Haec autem nostra est Pseudolus(absque dubio vobis nota), omnium facetissima et maxime ridicula. Atque etiam hanc ob causam haec placuit, quia vilissimum apparatum requirit; quia nulla femina in ea loquitur; quia unica horula instaurari et ordinari potest; quia in conelavi vestro privatim agi eandem commodissimum est. Ich weis, ſie wird den Herrn gefallen. Tu modo, cordatissime Pflugi, optime Maecenas, ita si placuerit vobis, cum clarissimo domino Abbate et domino rectore agas, ut nobis de die, de loco significetur. Paratus enim sum cum meis omni momento. Ich freu mich von hertzen, wenn ich einen meiner Mäcenaten ſoll luſtig und fröhlich machen, qui lepido et hilari a natura sum genio et ingenio. Vale, Maecenas optime maxime, et me elientem cum reliquis Maecenatibus meis fove, move, promove. 3) Ad clarissimum Maecenatem.

Non placet id, quod tantum daemonium hominis ille Sculiger: etiam in initiis poenitere, serum est; potius Ciceronis: ²) optimus est portus poenitenti mutatio consilii. Et: facilius ls ignoscitur, qui non perseverare, sed ab errato se revocare moliuntur- Auro contra non carum hoc, quidquid est. Sed mecum quid fiat, clarissime Maccenus, res loquitur; me pudet loqui. Peccaveram superiori tempore: fateor. Monitus aliquoties et judicio mugis ac magis confirmatus deinceps resipui; redi in viam. Sed tantum abest, ut mihi ignoscatur (non dicam, facilius, cum Cicerone), ut impensius crescat odium et invidia nonnullorum, quo magis ab errato me revocare molior. Ante annos aliquot lubrico istius aetatis flexu et genii mei ductu libris e doctis nonnullorum ad desitam illam et intermortuam(cascam alii vocant; mihi non placet) orationis faciem et structuram declinavi. Alium qui accusare velit istius rei auctorem mihi, huie ego sane non credam, mero si meridie dixerit lucem esse. Qui sint, scio; omittantur, quaeso, istae calumniae; omittantur Leji causa et Hertelii, pPraeceptorum et Maecenatum meorum, immo patrum. Condonate hoe famae et genio utriusque: non mihi sunt auctores hujus erroris, non sunt, ut subinde jactitatis. Vindi- candum enim omnino est, et vindicabo nomen praeceptorum, quoad vixero, meorum, omnibus

¹) Dlo tempore opinio de interitu mundi satis vulgata fuit. Holle, Gesch. der Stadt Bayreuth. Bayr. 1833. p. 138:Das Consistorium widersetzte sich der Einführung des neuen Calenders, weil ohnehin der jüngste Tag vor der Thüre stehe.Nachdeme die Welt anfängt, gebrechlich zu werden, so ist es hoch von nöthen, sie mit einer Consistorialverordnung zu schützen.

¹) Cie. Phil. XII. 2.