Aufsatz 
De oratione in novercam quae Antiphontis fertur dissertatio / von Schmitt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

Puero autem coram judicibus dicere accusationemque intendere non licebat, priusquam in curialium album inscriptus esset et pleno civium jure frueretur ¹).

Jam aliquis affirmare possit, hanc accusationem non statim post patris mortem, sed aliquot annis post institutam esse, postquam filius in curialium album insgriptus fuerit. Concedamus, hanc causam nonnullis annis post coram judicibus actam esse et filium, simulatque pleno civium jure fruitus est, novercam coram judicibus caedis sive veneſicii Ex TOovoicς accusasse, tunc nobis alia difficultas occurrit. Adsunt in judicio actoris fratres germani, quorum natu maximus xνρσαοσ matris defensionem susceperat.(Plures fratres com- memorantur§§. 1, 3, 9, 10, 11, 13, unius tantum fit mentio§S. 5, 6, 7, S, 14, 17, 21, 23, 28). Antea diximus, nos concedere velle, filium, simulatque in curialium album inscriptus fuisset, itaque pleno civium jure fruitus esset, accusationem instituisse, nunc autem eo ducimur, ut ne hoc quidem concedere possimus, filium novercam caedis sive veneficii&x TrOovoiæg accusasse, postquam civis factus est, nam ejus adversarius in judicio est frater germanus natu maximus, ergo hic quoque in curialium album inscriptus esset oportebat. Itaque ad eos annos, qui jam lapsi sunt, donec filius, qui novercae hanc intendit accusationem, pleno civium jure frueretur, alii accedunt, donec frater germanus, novercae defensor, civis factus sit. Sed nemo credet, ſilium, cui pater moriens ultionem tradiderat, accusationem distulisse, donec etiam frater germanus civis

factus sit.

Praeterea hanc orationem coram judicibus non habitam esse credo, quia multa, quae narranda erant, vel nusquam vel obiter tantum commemorantur, dum singula, vix memoratu digna, copiose exponuntur, ut infra monstrabimus. Quam multum interest inter hanc et inter orationes de caede Herodis et de saltatore, in quibus singula, qno modo evenerint, accurate ac dilucide exponuntur 2

Jam ad alteram quaestionem respondendum erit, num Antipho in juvenum usum hanc orationem com- posuerit, quam ediscerent atque in scholis declamarent, an ipse eam in scholae umbra ad discipulos exer- cendos habuerit?.

Quamquam, ut jam dixi, tales res in scholis rhetorum tractari solebant, tamen opinioni eorum, qui hano orationem exercitationis causa conscriptam esse putant, accedere non possum, nam tum Antiphontem ita hanc orationem componere oportebat, quales eae erant orationes, quae coram judicibus habebantur; sin- gula enim erant clare et distincte narranda, practerea quaedam omittenda erant, quae eo tempore, quo Antipho floruit, non in usu fuisse mox monstrabo.

Restat jam, ut de re universa agam, rationes afferre, quibus apparere puto, hane orationem ab Antiphonte abjudicandam esse.

Argumentum gravissimum habeo, quod hujus orationis nullus locus, nullum vocabulum, nulla dictio ab ullo grammatico sive lexicographo citatur vel respicitur, quum aliarum orationum, quae adhuc exstant,

N

¹) cf. Schoemann de comitt. p. 76. Meier et Schoem, Att. Proc. p. 555. 562. Heffter Athen. Ger. p. 75.