Ex sexaginta orationibus, quae olim sub Antiphontis oratoris nomine circumferebantur(viginti quinque jam censuit spurias esse Caecilius rhetor), nunc supersunt quindecim, quas edidit Eduard Maetzner, Berolini 1838.
Orationes, quae sub ejus nomine circumferuntur, a multis et nostra et patrum memoria contemtae et ab hoc oratore abjudicatae sunt¹), quibus neque Maetzner assentitur, neque Spengel²), cujus viri docti, quod attinet ad tetralogias, opinio est, veteres rhetores& ταςα τέωeννααα non modo leges et praescripta dare aliorumque severam agere censuram, sed ipsos, quid possint praestare, exemplo aliis ostendere solitos esse; jam Aristotelem causam quandam acute et docte a Corace et Tisia æv xeνν⁹ tractatam notare, quam non modo nudis quibusdam praeceptis, quibus esset peragenda, sed oratione etiam, qua omnia dilucide exponerentur, constitisse se putare. Similes res exornasse Antiphontem et cum ejus Tε½να 6*τοοακα spissum fuissent opus tribus ad minimum constans libris uelscag quoque in hanc rem conscriptas, tetra- logias, eum inseruisse se opinari, quae quod vi quadam, qua ipse secum contenderet auctor, praestarent, inde resectas esse; sic etiam Dionysi Halicarnass. de oratoribus judicia non ut nunc legerentur scripta, sed ex libris divulsa, omissis de arte oratoria praeceptis, velut fragmenta ex naufragio servata consideranda esse. Jam pergit pag. 118:„Sic hae tetralogiae non in judiciis actae, sed exercitationis causa, quibus in causis defendendis vel accusandis mens acueretur, conscriptae sive solae, ut Lysiae epistolae, sive insertae re.νναος 1πνπαιονà⁷σ in lucem emissae sunt. Id si considerassent viri docti, vix eas in dubium vocassent. Prima vero oratio, quam saepius perlectam semper spuriam arbitrati sumus, nec facile nos quisquam hac sententia depulerit, quod esset 16„σ oνiνοε, ut dignus censeretur tanto honore, cujus nomini affigeretur, orator noster factum videtur.“
Maetzner autem orationem in novercam ab hoc oratore non abjudicandam esse censet p. V. scribens: „Una oratio in novercam, quod equidem sciam, a veteribus lexicographis nusquam commemoratur. Quae declamatio etsi coram judicibus non est habita, id quod in prooemiis ejusdem orationis evicisse mihi videor, ab ipso tamen Antiphonte conscripta esse videtur: nisi forte imitatorem nescio quem Antiphontis vestigia ita persequutum esse statuemus, ut similitudo, quae intercedit inter discipuli atque magistri orationes, adduxerit in eam opinionem, ut eidem oratori et hanc et reliquas tribuerent recentiores orationes.“
¹) cf. Maetzner p. IV. ²) Spengel uνu—νανν τsννινν p. 118.


