Pauca quaedam de persecutionibus, quas Judaei contra Christum
ejusque ecclesiam moverunt.
Unus est Deus, tres sunt personae. Haec est magna veritas, cujus Chistianismus homines participes reddidit.
(Quum homo, quem Deus in imagine sua secundum effigiem suam(¹) creaverat, peccasset,
propterque peccatum destitutus esset animi mentisque integritate; neque a miseria, in quam praecipitatus erat, semet ipse liberare posset: Deus, ductus misericordia in genus humanum, filium misit unigenitum in mundum, ut liberaretur. Erat autem integritas hominis posita in effigié Dei, secundum quam creatus est. Quapropter cum deo unitas trinitasque et utriusque conjur ctio insideat, in quarum altera est, in altera vrvit, in utraque autem conjuncta, qua efficitur triunitas(*), Deus verus exhibeatur, praeter quem nullus est: homo, animi mentisque
1)
2)
Haud minimi momenti est, ut verba haec, ex Geneseos I, 26 translata, rite intelligamus. Textus habraici verba haec sunt: D e 528 N2„ Transferuntur vulgo: Faciamus hominem ad imaginem et simulitudinem nostram. Glossa est editionis vulgatae(Augsburgü 173⁰) ad imaginem:„naturalem, quae est hominis essentialis“. ad similitudinem„supęrnaturalem, ut consors sit naturae divinae et gloriae“. Quae num vera sit explicatio, paucis videamus. Verba px et o7 non sunt copula juncta, qua transferuntur; porro autem distinctas praepo- sitiones 2 et O translatio vulgata praepositione indistincta„ad“ pro utraque exponit. Quae adjecta est, declarationem piam quidem esse si quis dicat, an vera sit quaeritur. Nos transtulimus ad verba; sensus autem est: in imagine sua(quae est revelatio dei quaevis, universum, mundus) secundum effigiem suam deus hominem(caput universi, ejusque copulam cum creatore) instituit. Nostra igitur translatio non tantum non abhorret a vulgata, sed genera- liter cum illa penitus concinna, distinctius tantummodo transfert. Ut autem sensus illius loci biblici distinctus intelligatur, in verum naturae hominisque statum ita inquisitum esse oportuit, ut est temporibus nostris.
In triunitatis idea evolvenda et explicanda lingua latina non eo pervenit, ut omnia ejus momenta decernere ideam- que clare et intelligere et exprimere valuisset. Momenta autem ideae sunt tria: primum unitas, tum id, quod nos vocamus: Dreiſaltigkeit, denique unitas seu conjunctio utriusque antecedentis momenti, cui nos tribuimus vocabulum Dreieinigkeit. Quod utrumque momentum lingua latina, neque satis distinguens, neque satis conjungens, uno vocabulo „trinitatis“ designavit. Explicat haec vox sane distinctionem inter unum et tres, inter unitatem et trinitatem. neque vero


