5
Ad rerum humanarum vicissitudines reducat nos Ibycus Rheginus ¹). Vere pullu- lantes describit malos Cydonias et vites, quibus laetissimum concessum tempus, ut in Veneris et Bacchi usum succrescant; sibi vero nihil quietis concedi ab Amore ²).
1) Notissima est Schilleri carmine celebrata mors poetae„dis cari ipsis“, divinae iustitiae clarissimum exemplum. 4
2) Simili ratione, quam apud Ibycum non recte pervidisse videntur interpretes, apud Schillerum Ceres felicitatem, qua vere renascente fruantur homines, aegritudini suae opponit.
et celeberrimam illam sedis ac vitae beatorum descriptionem, quae legitur Olymp. II. v. 61— 74: „Tooοr ε ν⁴ϋνναεασσππatet, Tca d'εn aμανς νιον εέ ουss dirorforeoor 20lot dezorraν oror, od Todra Tagdooowres r T*os dνκνμα 00:2 drεον νϑο eανα ππαοα dwar ra uax⁴οσν „⁴ds deeartdes ad πηντεμιννιηοιιασιν ἀεαᷣ ε ουιαόαα σρeyνε³, ra uεr T*oανσεν de αναν dεκ⁴οσσνν, d d'a eo e⸗, 60,⁴ισ³ι‿ινν εοας drœneᷣorr, zar dεꝓρσ⁴᷑ ι⁵αε.“: Horti diis sacri, nullis turbati ventis vere ditissime efflorescentes, saepius a poetis celebrantur. Cf. Eurip. Hippol. 73., ubi castissimus adolescens coronam dedicat Dianae virgini„E&E drdrov e⁴‿μαμᷣ νοσνσ, Eroy' oure o⁴μνν qeε˙οι iοεν ord our, 19ℳ ε⁵ ηιοε, d ἀ½eijoaror ur⁴αα 2ειμμννα επάσαριμν αιεοᷣνεᷣaα Adς d oraμας νπμνέκεα ϑ ουσον⁵.“ Similis erat fabula de seculo aureo apud poetas Romanos. Suavissimi sane illi Ovidii versus (Metam. I. 107— 112): „Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris Mulcebant zephyri natos sine semine flores, Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, Nec renovatus ager gravidis canebat aristis. Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant Flavaque de viridi stillabant ilice mella.“
Compares etiam celebrem Lucretii descriptionem V. 1378 sq. et Tibullum I. 10. Eiusdem argumenti apud recentiores quosdam poetas fabulae praeclarissimae: Joannis Milton„The Paradise lost“, Ludovici de Camòes„Insula Veneris“(Os Lusiadas c. IX. 51— 63) et Joannis Almogaver„Regnum Amoris“ (cf. F. W. Hoffmann„Blüthen ſpaniſcher Poeſie“ p. 140. sq.) Saturnii vel aurei aevi tempora sine morte et morbis, plena amoris ac pulchritudinis, omnium gentium animis infixa haerebant, beatissima a poetis prae- dicata. Quorum desiderio commotus Horatius quoque suavissimam„divitum insularum“ imaginem depinxit, cum Romanos adhortaretur, ut urbem relinquerent dextera sua pereuntem(Epod. 16, 41 sq.):„Arva, beata
Petamus arva, divites et insulas, Reddit ubi cererem tellus inarata quotannis,
Et imputata floret usque vinea, Germinat et nunquam fallentis termes olivae,
Suamque pulla ficus ornat arborem, 4 Mella cava manant ex ilice, montibus altis
Levis crepante lympha desilit pede.“
Reliqua quae felices mirentur, apud poetam ipsum legas.— Plura de his rebus disseruerunt Wel- okerus„Die Homeriſchen Phäaken und die Inſeln der Seligen.“(Kl. Schr. II. p. 1— 80), Wolffius in Mützellii commentariis Berolin. a. 1863 p. 463 sd., Nägelebachlus„Rachhomer. Theol.“ p. 405 sq.


