Aufsatz 
De variationibus barometri regularibus unoquoque die revertentibus sive de aestu medio atmosphaerae anno MDCCCXXVIII Wetzlariae observatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

O R A TXTI 0 REGIS A0GUSTISSIII FRDERICI WILHELMI II XATAILITTIS LINX HABITA

4 E A. WIEDASCHIoO.

N ihil fere fuit tam absurdum tamque abhorrens ab omni humanitatis sensu quod non pro ea qua est mortalium imbecillitate, in mentes quorundam irrepserit ac revera pro vero venditum sit. Etenin Permultos esse intelligo, qui, quum limato satis ac Perpolito sibi videantur judicio, eam tamen de opt- mis artibus ac disciplinis animo imbibere sententiam, ut earum tractationem non solum leve quiddam esse ac inane existiment, neque aut graves admodum labores ab iis suscipi, qui eas juventuti tradan, aut eorum magnopere fructuosam esse civitati industriam, verum etiam perniciosissimam rebus publicis Putent, quique tanta studia cohibeant reprimantque, eos optime dictitent civitatum incolumitati famaeque consulere.

Magno isti quidem metu suspensi atque anxii esse videntur, ne lumina illa, quibus literarum studiosi illustrentur, eorum quasi oculos obcaecent aciemque mentis ita Praestringant, ut, quemadmo- dum ipsi neque boni sint cives, neque facile regi se sinant, ita eos quoque, qui ipsorum disciplinae sint addicti, faciant ferociores, importunos, legibus obstrepentes. At isti quantopere fallantur, quantis erro- rum tenebris sint obfusi, vix est quod dicam, quum neque ipsi satis unquam perspexisse videantur, quales sint illae perniciosissimae artes ac disciplinae, neque ab aliis ita instituti, ut ad intimos earum acditns ac recessus penetrarint, sed tantummodo indicent, se esse Aεμαασονο, Musarum atque humanitatis expertes

At quid istos moror? Jamjam video vos, collegae carissimi, aegre ferentes, vosque ipsos, d lectissimi discipuli, subito mirantes, quid tandem mihi velim, istorum inanem proferenti opinionem, qu absint a nostro coetu, qui absint ab ea civitate, in qua omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, tanta cum aestimatione tantoque successu exercentur, ut summorum ingeniorum acumine ac laude efllo- rescant.

Quieto mecum ac magno sitis animo! Nihil est, quod me angat, nihil, quod illam disturbet laetitiam, quam hodiernus dies nobis attulit, quaque omnes hujus regni cives aeque scimus esse per- fusos! Habemus regem nostrum clemenlissimum ac humanitatis plenum; habemus artium literarumque sanctissimum adjutorem et moderatorem, praesidium atque decus reipublicae; habemus regem, ut quem

unquam, omnibus, qui ipsius imperio subditi sunt, dilectum carumque; habemus regem, qui tantum ab-

est, ut timeat, ne quid res publica detrimenti capiat ex studiis eorum, qui in literas toto pectore ir cumbunt, ut eos laude, honore, gratia

auctiores esse velit, ut in ipso imperii capite sedem literarun constituerit, unde per omnes regni partes ingenuarum artium ac doctrinarum lumina refulgeant.

Omittamus igitur istos omnium sapientissimos, neque eos ex sapientiae somniis, quibus tam libenter indulgeant, excitemus:

teneamus id, quod non nisi beatissimis contigit civibus, teneamus tan-

iis