*
2
Tuua primum mihi dicendum est, quâsnam res, qualemque cas in modum tractan- das mihi broposuerim. Dicturus sum de antiquis historiae scriptoribus, sed nec de omnihus, qui nobis supersunt, nec omnia quae de illis dici possint. Disputabitur de praecipuis tantum et maxime insignibus; at nulla ratio habebitur aut eorum, qui serioris jam sunt aevi, aut deperditorum, de quibus nisi ex fragmentis vel e veterum testimonlis judicare non possumus, quales fuerunt Graecorum logographi, et apud Romanos antiquissimorum annalium scriptores. Itaque haud ad modum multis animus erit intendendus: erunt e Graecorum numero Herodotus, Thucydides, Xenophon, Polybius, eque Romanorum Sallustius, Livius, Tacitus. Omittentur porro omnia fere quae dici Possint de sermonis et cloquentiae, quo quisque utatur, genere, nec minus omnia quae ad criticen rhetoricenque spectant, et disseretur de corum indole tantum atque genio, h. e. de intima uniuscujusque natura sentiendique atque cogitandi ratione. Hauriuntur autem omnia ex ipsis, quas modo nominavi, fontibus, nec recentiores ferme libri ci- tabuntur. Sed hoc tamen jam initio profitendum est, omnes prope locos, quos ex anti- quissimo graccorum historicorum triumviratu adducendas putaverim, Creuzeri me de-
bere praestantissimo libro, quem de arte Graecorum historica conscripsit*) vir celeb. cujus confessionis officio ego nunc gratissimo animo perfun
gor.
Si quaeras, quam late pateat quantoque velut ambitu sit Herodoit historia, omnes terrarum gentes atque adeo genus humanum multo magis cum opere suo complexum esse judicabis, quam ullum corum, qui proxime illi successerint. Erat ipsa rerum tunc gestarum natura atque magnitudo, unde hoc eveniréet. Harum autem rerum summa bellum illud erat Persarum contra Graccos, Orientis, ut ita dixerim, cum Occidente certamen et victoria divino numine Craccis parta. Hoc est illud vinculum, quod ut re vera omnes fere illius temporis gentes nationesque continebat, ita ctiam historici nostri libris unitatem, quam vocant, argumenti praebet. Persae, ut notum est, omnes ſere Asiae Libyaeque nationes sibi subjecerant, everterant Medorum imperium, debella- verant opulentes Lydiae reges terrarumque antiquissimam Aegyptum, tentaverant gentes in ipsis finibus orbis, ut tunc credebant, habitantes, Acthiopes, Scythas, Indos, postre- mos denique omnium et Graccos adoriebantur, ne quid usquam liberi remaneret: quid mirum itaque si de omnibus fere, quae a rerum initio generi humano acciderant, He- rodotum audimus narrantem. Hoc et ipsum propositum sibi habuisse ex prooemio operis liquere mihi videtur, ubi haec verba invenimus: ⁶ε uire rà Jerν⁴.εμεμνα εε 6νν ρπι l¹
ů*) Greuzer, die historische Kunst der Griechen in ibrer Entstehung und Fortbildung. 1803.


