Aufsatz 
De vi, quam habet integer pulchri decorique sensus ad rectos mores, ad cognitionis cultum vitaeque suavitatem generosam
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. vir campum sibi quærat, ubi vires exercendi eopia suppeditetur. Sed quamquam duleissima est vttæ utiliter actæ conscientia, tamen vita negotiis obeundis intenta, sicut quæcunque contentio seu corporis sen animi, defatiga- tioni est obnoxia, et ubi sæpe molesta videtur, et naturæ consentaneum est et rebus ipsis non obstat, desiderare relaxationem, qua inprimis, qui in altio- ribus studiis artibusque versantur, sæpius egent. Quid mirum, quod in vitis clarissimorum virorum narratur, hos a gravissimis negotiis publicis animique contentionibus longissime quoque ætate provectos nusquam libentius nisi in

artihus, quas nos quidem elegantes appellamus, quietem et oblectationem

quæsisse earumque opera possidere maxime studuisse. Nam etsi fortasse præ- clara veterum Græcorum et Romanorum opera, tam Poëtarum quam oratorum, ipsa materia nostris temporibus superantur, cum multum progressi simus in litteris, forma est pulehra operum praæstantissimorum antiquitatis eruditæ scriptorum, quæ doctrinæ atqque optimarum artium studiis eruditos semper delectat altioremque vitæ præbet suavitatem.

Et quoniam artis opera animum exhilarant suaviter occupanfia, nemo donsuetudinem eum artibus ingenuis senes quoque morosiores omniaque fasti- dientes reficere et quasi juvenies servare negabit. Quare fieri non potest, quin pulehri decorique sensus recte eultus non solum generosiores vitæ suavi-

tates afferat, sed etiam annos vitæ producat. Auctore enim illustri nostri

temporis medico*) poëtæ atquc artiſices in historia eorum, quorum vita lon-

gissima fuit, primum tenent locum, quorum Præcipuum sit negotium ludere vi imaginandi quorumque vita proprie pulchrum sit somnium. Itaque quis liheralibus artibus eruditus non gaudeat grato animo, quod idem tam pulchrum

vitam exhilarandi et producendi teneat instrumentum! Quod, eum cognove-

rimus, amore complectamur, haud immemores, agitationem severam nec alienam ab illa, qua nati sumus conditione, inprimis honestum consiliorum ſinem speetantem majorem vilæ esse partem, quam eum ab aliis tum a nobismet postulamus, ne viles videamur atque contemnendi.

Nemo unquam fuit mortalium, qui subtilissimam et exquisitissimam quam- que animi voluptatem tantum noverit atque perceperit, quantum ille gloriæ

8 Hufeland.