Omnfum rerum Deus est fundamentum, in quo conveniunt vera, bona et pulchra. Qui et ex immensa rerum conspieitur universitate, ex qua infinita eminet potentia, sapientia atque benignitas; et ex historia conspicitur omnium rerum rector et moderator, cujus consilio omnes servinnt tum pro veritate hominumque salute omnia sacriſicans humanitatis studiosus, tum qui domi- nandi cupiditate ductus quæque seelera committit, tyrannus; et ex sensu venusti excelsique nobis inserto conspicitur, quod, ubicunque apparet, ani- mum delectat; et ex ratione conspicitur, quæ infinitum atque sanctissimum animo percipere et cognoscere potest; postremo ex conscientia conspieitur quemque pro ejus mente factisque dijudicante.— Ut Deus est eorum, quæ vera, quæ bona atque pulchra sunt, fundamentum, sie proprie una quoque est doctrina et quidem veri, boni ac pulchri. Sed animus hominis, qui non Dei instar omnia simul atque uno eodemque tempore perspicere potest, neque tamen non potest, quin exquirat fundamentum, angustiarum pectoris causa unam per se individuam doctrinam in plures atque singulares quasi ejusdem arboris ramos secernere cogitur.— Qua ratione tempore procedente singu- laris pulchri doctrina orta est, quæ tamen non nisi pars est totius philoso- Pphiæ vel cognitionis optimarum rerum earumque cohærentiæ cum Deo, a quo omnium doctrinarum ducuntur principia.— Quæ doctrina, etsi artifices formare non potest, tamen et venusti sensus excitari atque animus a quaque depravatione, ex perversa erudiendi ratione oriente servari et studium artis evocari alique potest. Qua ex re uberrimus est fructus. Nam cum vera, bona et pulchra sicut omnes artes, quaæ ad humanitatem pertinent, quasi cognatione quadam inter se continentur, rectum pulchri studium in genero- sissimo quoque animo creat moribus rectis acutam mollitiem sensus, quæ in
1


