Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

Restat enim, ut hunc elegantiae sensum ab iis, quae supra contradiximus, defendamus atque purgemus. Elegantiae culturam cognitionis nocere posse cultui nequaquam negavimus, quia in iis, quae movent sensus, versatur et

cogitationem alit nimium. Attamen haec tantum ea, quae in excolendo pul-

chri venustique sensu peccantur, possunt attingere. Omnia ad rectas redeunt

elegantiae notiones. Verus enim venusti sensus ac sapor non solum non abest a doctrinae studio, sed ad officii partes vitamque honeste agendam mul- tum adjuvat rationem. Quae luculenter nobis exponuntur tum ab experientia tum historia. Recti pulchrique carere sensu semper detrimentum infert et cogitandi et agendi rationi. Nam ut omittamus, pulchri decorique semina aeque ad naturae nostrae vires pertinentia atque cetera in iis, qui sine sapore sunt, aut non explicari aut a recta deduci via, singulariter et intellectus et morum cultus multis modis reprimitur atque impeditur.

In iis, qui sensu recti carent, neque regitur ac frenatur imaginatio, neque colitur atque alitur: quae cogitationis negotia in perspicienda veritate non modo non sublevabit et confirmabit, sed etiam turbabit et errorem ei objiciet. Accedit, quod his rebus ad bene explicanda ac jucunde impertienda depin- gendaque ea, quae scimus, hebetamur ac praecipuo exuimur bono. Jure il-. lam miramur vim atque suavitatem orationis, scriptorum, templorum artiſi- ciorumque veterum: sed quanto magis, si nobiscum comparaveris, a parvulis tum his rebus erant circumfusi, atque humanitatis initiabantur studiis, tum et inter se et publico excitabantur consensu, atque inter se certantes operae percipiebant fructum: tum, quantopere praepollerent et cultu et utilitate, bene intelligebant. Quantam in animos vim habuerunt HERODOTUS, PERICIES, PHIDIAS, THUCYDmES, SochATES, PIATO, PMDARUS, ac quis omnium

enumerat nomina tam Graecorum quam Romanorum? Etiam ev reliquiis

hanc celsioris antiquitatis rationem atque inclinationem cognoscens suavis-