Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

ad Andriam et in huius fabulae Didascalia, sed Codices quoque apud Lindenbruchium duobus Aedilibus Curulibus adiangunt: O. Minucio ²) Valerio. Deinde quod ad L. Ambivium Turpio- nem comoedum attinet, in Mss. pariter atque in Edd. Ven. et procul dubio etiam in ceteris Edd. Vett. in Praefatione in Adelphos exhibet Donatus: Agenlibus L. Ambivio et L. Turpione 8), et diserte subiicit: qui cum suis gregibus etiam tum personali agebant, idemque in Comment. ad Hecyr. Prol. I., 1. dicit: Virtute ackorum L. Ambivi et L. Turpionis commendata est (Hecyra). Quid quod et Terentii Codices et Edd. Ven. et, ut videtur, item reliquae omnes Edd. Vett. principes in Adelphorum Titulo L. Atilium Praenestinum et Minucium Prothymum, quos in omnibus quoque Editionibus nostris ut actores Adelphis inscriptos legimus, fabulam egisse tradunt contra Donatum. Tum quod ad Atilium spectat, Donatus et in Codd. et in Edd. Vett. offert: L. Cassius Atilius. ³) Denique notiores quidam illae, sed maxime memorabiles et quae accuratius disquirantur dignissimae dissensiones inter plerosque libros Mss. ac Donatum, quales e. c. reperiuntur in Didascalia Eunuchi, ubi praeter alios optimus Cod. Bemb. pro Ludis Megalensibus: habet Ludis Romanis; pro L. Postumio) Albino, L. Cornelio Merula Aedilibus Curulibus: M. Iuoxio, L. Iorro Aed. Cur.; et Donatus in Ed. pr. a. 1470 in Praef. ad Eunuch. pro L. Atilio Praenestino, quem Didascalia praebet, prodit alium illum histrionem principem, modo nomen corruptum corrigas, L. Minucium Prothymum; quin etiam in aliis Edd. antiquis pro eodem actore Atilio: L. Numidium Poslumium. Ac praeterea aliae sunt diversitates profecto non tam leviter reiiciendae. Quas quidem ad res notatu dignissimas et si quis diligentius indagaverit, fructu in historiam tum magistratuum tum rei scenicae atque gentium apud Romanos et Latinos redundaturo haud vacuas tantummodo tetigisse nunc contentus et partim quidem

suis ad Terentium saepe in testimonium adducta, iudicavit:Qui quidem liber etsi, ut illa erant tempora, mendis innumerabilibus scatet, tamen ita multa, ita praeclara veteris scripturae vestigia retinet, incre- dibile ut mihi auxilium tulerit ad locos perplurimos corrigendos.*

2) Quod ad hoc nomen semel monitum velim, ab his Venetis aliisque exemplaribus et scriptis et editis exhiberi quidem, quod correxi, Minutius pro Minucius, contra rationem orthographicam vix dubitatam.

3) Cf. Tac. Dial. de Oratt. c. 20, ubi Cod. Farn. teste Lipsio, Cod. Neap. et Edd. Vett. cum Aldina suppeditant: aut Roscii aut Turpionis aut Ambivii.

4) Ita, sc. y, non Prothimus, aut deprevatum illud Pnornoxrus, nomen scribere non dubito neminemque puto mecem esse dissensurum, qui eius etymon respexerit. Eadem scriptura confirmatur etiam lapide apud Murator. 1757, 8, neque repugnare videtur inscriptio apud Fabrett. p. 178. n. 364, neque alia a Grutero p. 931 oblata, quanquam Prothum. insculptum est, quod haud insolitae literarum y et u permu- tationi tribuendum esse videtur. Cf. Bentl. ad Hor. Ep. I. 15, 5 et Osann. Anuall. critt. p. 12. Additamenti nomine memorare attinet, Schopenum, V. Cl., in Specim. Emendat. in Donatum in Mus. Rhenan. I. fasc. 6. p. 155, quod postea ad manum habui, dauabus ex illis inscriptionibus laudatis idem sentire, etsi vir criticus de Donato meritissimus sine idonea causa, ut opinor, in dubio versatur.

5) Ceterum est, ubi in Edd. Ven. atque a Donato L. Atil. Latinus Praenest. datur..

6) Verbo moneo, Edd. Ven. in scriptione haius nominis non aspirata, quam vel recta derivatio postulat, cum numis congruere et lapidibus, quorum longe plurimi et antiq uissimi quique, nec procul a Roma sculpti nullam habent adspirationem. Cf. Forcell. s. v.