— 16—
haud spernenda, multum momenti addere poterit. Neptunum videlicet Virgilius fingit) ventis tumultum maris, quo Aeneas maximopere vexabatur, exprobrantem, ita ut advo- catos eos his verbis alloquatur: Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?, ubi vocabu- lum„genus« non de origine, sed de gente interpretes censent esse intelligendum, ut significet: tantumne vos confidentiae in vobis, in viribus vestris, habetis? Alii interpre- tantur ventos esse Titanis et Aurorae filios, pertinere igitur ad ferocem Titanum gentem, ex quo eorum insolentia ac ferocia facile repeti possit; quod quamquam Forbigero ²) altius repetitum esse videtur, tamen equidem his interpretibus etiam altius repetam. Suspicor enim„genus« utique de origine atque ortu esse intelligendum atque ad Jovem(aërem, ex quo venti gignuntur) esse referendum, ita ut Neptunus dicat, eos eo superbiae atque insolentiae propterea processisse, quod sibi se a Jove oriundos esse, sint conscii eaque conscientia sive fiducia ad superbiam commoveantur, quemadmodum et hodie juve- nes, qui sunt filii parentum amplorum et opulentorum, opibus eorum potentiaque nixi saepius effrenate se ac dissolute habent. Sed haec hactenus. Nunc vero de numine videtur esse disputandum, quod cum Iove arctissime nexum est, de Iunone.
IX.
In Junonem fere omnia cadunt, quae modo lde Iove diximus. Inprimis quae de ea Cicero scripsit, id probare videntur ³). Aër autem, ait, ut Stoici disputant, inter- jectus inter mare et coelum, Junonis nomine consecratur, quae est soror et conjux Jovis, quod ei similitudo est aetheris et cum eo summa conjunctio. Cui haec legenti non illius conjunctionis in mentem venit, quam supra ex II. XIV, 345 memoravimus? Profecto, ubi hujus conjunctionis in Homeri carminibus saepissime obviae rationem habueris, vix temerariam judicabis meam conjecturam ea Junonem aeque ac Jovem declarari numen naturale pariterque significare aärem, pluviam, nubes, aquam, quod aliquatenus jam ejus
nomen indicare videtur. Dicitur enim graece Moa et sunt, qui hoc nomen a vocabulo
¹) Virg. Aen. I, 132. 2) Forbiger ad Aen. I, 132. 3) Cic. N. D. II, XXVI, 66.


